Epistolae 7.0.1
[0483] Constantinus Augustus Aelafio. Jam quidem antehac, cum perlatum fuisset ad scientiam meam, apud Africam nostram plures vesano furore vanis criminationibus contra se invicem super observantia sanctissimae fidei catholicae dissidere (al. discedere) coepisse, dirimendae dissensionis hujusmodi causa placuerat mihi, ut ad urbem Romam tam Caecilianus Carthaginensis episcopus, contra quem vel maxime universi saepe me convenerant, quam etiam aliqui ex his, qui ei quaedam objicienda crediderant, praesentiam sui exhiberent.
PL 8, 484Aアウグストゥス、コンスタンティヌスより、アエラフィウスへ。すでに以前、我々のアフリカにおいて、多くの者たちが狂おしい激情に駆られ、いと聖なる公同の信仰の遵守をめぐって、根拠なき互いへの非難をもって仲違いし始めた(異本:離反し始めた)ことが私の知るところとなったとき、この種の不和を解消するために、カルタゴの司教カエキリアヌス――彼に対しては特にすべての者たちがしばしば私のもとへ来て訴えていた――と、彼に対して何か咎めるべき点があると信じていた者たちのうちの幾人かとが、ともにローマの都へ出頭することが私には適当と思われた。
Epistolae 7.0.2
Nam etiam ad supradictam urbem nostram Romam quosdam episcopos ex Galliis ire praeceperam; ut tam hi pro integritate vitae suae, atque laudabili instituto, sed et septem ejusdem communionis, quam etiam urbis Romae episcopus, atque illi qui cum iisdem cognoscerent, possent rei quae videbatur esse commota, finem debitum adhibere.
PL 8, 484Aなぜなら、私は前述の我々の都ローマへ、ガリアから幾人かの司教たちも赴くよう命じておいたからである。それは、彼らがその生の清廉さと称賛すべき生き方のゆえに、また同じ交わりに属する七人の者たちとともに、そしてローマの都の司教、および彼らとともに審理する者たちとが、動揺していたと見られる件に、しかるべき決着をつけられるようにするためであった。
Epistolae 7.0.3
Qui quidem ea quaecumque in praesentia eorum fuerunt gesta, cuncta ad scientiam meam etiam actis habitis retulerunt; verbo insuper affirmantes, quod judicium suum pro rerum fuisset aequitate depromptum, eosque potius causae obnoxios esse dicentes, qui contra Caecilianum quaedam putaverunt commovere, adeo ut istud post judicium habitum Africam ipsos remeasse perhiberent.
PL 8, 484A彼らは、自分たちの面前で行われたことすべてを、記録とともに私の知るところへ報告した。そのうえ、自分たちの判決は事の公正さに従って下されたものであると口頭で断言し、むしろカエキリアヌスに対して何かを起こそうとした者たちのほうが、この件について責めを負うべきであると述べ、その判決が下されたのちに、彼らがアフリカへ帰って行ったと伝えた。
Epistolae 7.0.4
Inde propter haec omnia probabili rerum aestimatione speraveram, quod omnibus omnino seditionibus et contentionibus, quae ab iis hominibus videbantur subito commotae, finis debitus fuisset impositus.
PL 8, 484Aそれゆえこれらすべてのことから、事の道理にかなった見込みによって、私は、これらの者たちによって突如引き起こされたと見えたすべての騒動と争いに、しかるべき終止符が打たれたものと期待していた。
Epistolae 7.0.5
Sed cum dictationis tuae scripta legissem, quae ad Nicasium et caeteros super iisdem simulationibus Gravitas tua mittenda crediderat, evidenter agnovi, quod neque respectum salutis suae, neque, quod est majus, Dei omnipotentis venerationem ante oculos suos velint ponere.
PL 8, 484Aしかし、汝の重厚さが同じ策謀について、ニカシウスおよびその他の者たちへ送るべきと考えた口述書を読んだとき、私は、彼らが自らの救いへの顧慮も、さらに重要な全能の神への崇敬も、自らの目の前に置こうとしていないことを明らかに知った。
Epistolae 7.0.6
Siquidem ea agere persistant, quae non modo ad ipsorum dedecus infamiamque pertineant, sed etiam his hominibus detrahendi dent facultatem (al. facilitatem) , qui longe ab hujusmodi sanctissima observantia sensus suos noscuntur avertere.
PL 8, 484Aなぜなら、彼らは、自分たちの恥辱と悪評をもたらすだけでなく、このいと聖なる遵守から自らの心をはるかに遠ざけていると知られる者たちに、誹謗の機会(異本:容易さ)を与えるようなことを、なおも続けているからである。
Epistolae 7.0.7
Nam id quoque te scire convenit, quod ex iisdem venerunt, asserentes quod minus dignus idem Caecilianus cultu sanctissimae (al. sincerissimae) religionis habeatur.
PL 8, 484Bなぜなら、彼らのうちから来た者たちが、この同じカエキリアヌスはいと聖なる(異本:いと純粋な)宗教の礼拝にふさわしくない者と見なされていると主張していることも、汝は知っておくべきだからである。
Epistolae 7.0.8
Et contra id quod iisdem responderam, frustra eos id jactare, quippe cum res fuisset apud urbem Romam ab idoneis ac probatissimis viris episcopis terminata, obnixe ac pertinaciter respondendum aestimaverunt, quod eorum omnis causa non fuisset audita; sed potius iidem episcopi quodam loco se clausissent, et prout ipsis aptum fuerat judicassent.
PL 8, 484Bそして、事はローマの都において、適任にしていと信頼のおける人物である司教たちによって決着していたのだから、彼らがそのことを言い立てるのは空しいと私が彼らに答えたのに対して、彼らは、自分たちの言い分がすべて聴取されたわけではなく、むしろかの司教たちがどこかの場所に閉じこもって、自分たちに都合のよいように判断したのだと、強情かつ執拗に答えるべきだと考えた。
Epistolae 7.0.9
Quare cum haec tot et tanta nimium obnixas dissensiones protrahere perviderem, ita ut nullomodo finis iisdem dare posse videretur, nisi et Caecilianus idem, et ex his qui contra eum dissident, tres aliqui in judicium eorum, qui cum Caeciliano sentiunt consensumque debent, ad Arelatense oppidum venerint: injungendum solertiae tuae duxi, ut mox has litteras meas acceperis, cum Caecilianum supradictum, cum aliquibus ex his quos ipse delegerit (sed et de Byzacenae, Tripolitanae, Numidiarum, et Mauritaniarum provinciis, singuli quique aliquantos ex suis perducere debebunt, quos ipsi putaverint eligendos); sed etiam aliquos qui contra eumdem Caecilianum dissentiunt, data evectione publica, per Africam et Mauritaniam, inde ad Hispanias brevi tractu facias navigare.
PL 8, 484Bそれゆえ、これほど多く、これほど根深い不和が引き延ばされているのを見て、この同じカエキリアヌス、および彼に反対する者たちのうちから三人ほどが、カエキリアヌスに与し彼らと意を通ずべき者たちの裁定を受けるためにアレラテの町へ来るのでなければ、これに終止符を与える手立てはまったくないように思われたので、汝の才知に次のことを命ずるのが適当だと考えた。すなわち、汝はこの私の書簡を受け取り次第、前述のカエキリアヌスを、彼自身が選んだ幾人かとともに(ただしビュザケナ、トリポリタナ、ヌミディアおよびマウレタニアの諸属州からは、それぞれが自らのもとから幾人かずつ、自ら選ぶべきと考える者を連れて来なければならない)、また同じくカエキリアヌスに反対する幾人かをも、公の駅伝を与えて、アフリカとマウレタニアを経て、そこからイスパニアへ、短い航路で船出させるべきである。
Epistolae 7.0.10
Et inde nihilominus his in singulis episcopis singulas tractorias tribuas, ut ipsi ad supradictum locum intra diem kalendarum augustarum possint pervenire, celeriter intimaturus iisdem, ut antequam proficiscantur, debeant disponere, quatenus absentibus ipsis et disciplina competens habeatur, et nulla forte seditio, vel aliquorum altercatio, quae ad maximum dedecus spectet, oriatur.
PL 8, 484Cそしてさらに、汝はこれら個々の司教それぞれに旅行証を与えて、彼らが八月朔日までに前述の場所に到着できるようにし、また彼らが出発する前に、自らの不在中も相応の規律が保たれ、大きな恥辱をもたらすような騒動や誰かの争いがけっして生じないよう取り計らうべきことを、速やかに彼らに知らせるべきである。
Epistolae 7.0.11
De caetero plena cognitione suscepta finis adhibeatur. Quia cum praesentiam sui exhibuerint, universa quae nunc in contentione esse noscuntur, non immerito finem debent accipere maturum, ut protinus possint terminari atque componi.
PL 8, 484Dそのほかについては、十分な審理を経たうえで決着がつけられるべきである。彼らが出頭したなら、今争いのうちにあると知られているすべての事柄は、当然にも速やかな終結を迎え、ただちに終わらせ和解させることができるはずだからである。
Epistolae 7.0.12
Nam cum apud me certum sit te quoque Dei summi esse cultorem, confiteor Gravitati tuae, quod nequaquam fas esse ducam, ut ejusmodi contentiones et altercationes dissimulentur a nobis, ex quibus forsitan commoveri possit summa divinitas, non solum contra humanum genus, sed etiam in meipsum, cujus curae nutu suo coelesti terrena omnia moderanda commisit, ut secus aliquid hactenus incitata decernat.
PL 8, 484Dなぜなら、汝もまた至高なる神の礼拝者であることを私は確信しているので、汝の重厚さに告白する。この種の争いや口論が我々によって看過されることは、私には決して許されることではないと考える。それによって、至高なる神性が、人類全体に対してのみならず、この私自身――神は天の意向によって、地上のすべてを治めることを私の配慮に委ねたのである――に対しても、これまでとは異なる何かを、その怒りに駆られて定めることがあってはならないからである。
Epistolae 7.0.13
Tunc enim revera et plenissime potero esse securus, et semper depromptissima benevolentia potentissimi Dei prosperrima et optima quaeque sperare, cum universos sensero debito cultu catholicae religionis sanctissimum Deum concordis observantia fraternitatis (al. concordi observantiae fraternitate) venerari.
PL 8, 485Aなぜなら、その時にこそ、私は真に、そして完全に安心することができ、また、いと力強き神のこの上なく用意された恩恵によって、常にこの上なく繁栄した最善の事柄を望むことができるからである。すなわち、すべての者が、公同の宗教にふさわしい礼拝をもって、兄弟としての一致した遵守(異本:一致した遵守という兄弟の絆)によって、いと聖なる神を崇敬していると、私が感じ取るときに。