Epistolae 27.0.1
[0531] Cum summi Dei, qui hujus mundi auctor et pater st, cujus beneficio vitam carpimus, coelum suspicimus, humana etiam societate gaudemus, hanc voluntatem esse constet, ut omne humanum genus in commune consentiat, et quodam societatis affectu, quasi mutuis amplexibus glutinetur: non dubium est haereses et schisma a diabolo, qui caput est malitiae, processisse.
PL 8, 532A至高の神――この世界の創造者にして父であり、その恩恵によって我々は命を得、天を仰ぎ、人間社会の交わりをも喜ぶ――の御旨が、全人類が共同のうちに一致し、いわば互いの抱擁のごとき社会的な情愛によって結び合わされることにあるのは疑いない。であるならば、異端と分裂とが、悪の頭である悪魔から生じたものであることに疑いはない。
Epistolae 27.0.2
Et ideo quidquid ab haereticis geritur, ejus instinctu fieret, qui eorum sensus, mentes, cogitationesque possidet, nulla dubitatio est. Nam cum ejusmodi homines in sua potestate redegerit, iisdem usquequaque dominatur.
PL 8, 532Aそれゆえ、異端者たちによってなされることは何であれ、彼らの感覚・心・思考を占有するその者の煽動によってなされるということに、いささかの疑いもない。なぜなら、この者はそのような人間たちをひとたび自分の支配下に引き入れれば、あらゆる点で彼らを支配するからである。
Epistolae 27.0.3
Quid autem boni efficere insanus, perfidus, irreligiosus, profanus Deo contrarius, Ecclesiae sanctae inimicus potest, qui a Deo sancto, vero, justo, summo, atque omnium domino recedens qui nos constituit et in hac luce produxit, qui spiritum ad vitam, quam carpimus, dedit, et qui nos id quod suum esse voluit, et omnia sua voluntate perfecit, ad diaboli partem prono errore decurrit?
PL 8, 532Aそれでは、狂気に取り憑かれ、不実で、不敬虔で、涜聖の者であり、神に逆らい、聖なる教会の敵である者が、いったい何の善をなし得ようか。かかる者は、我々を造りこの光のもとに生み出し、我々が享受するこの命のための霊を与え、我々を自らのものたらしめようと欲し、すべてをその御旨によって成し遂げた、聖にして真実にして正しく、至高であり万物の主である神から離れ去り、真っ逆さまの誤りによって悪魔の側へと駆け下るのである。
Epistolae 27.0.4
Sed quia semel possessus animus a malo, necesse est doctoris sui operibus instare, ea perficiat quae aequitati et justitiae contraria videantur, idcirco, hi qui a diabolo possessi sunt ejus falsitati et nequitiae obsequuatur.
PL 8, 532Aしかし、心がひとたび悪しき者に占有されれば、その師の業に励み、公正と正義に反すると思われることを成し遂げざるを得ないのであるから、悪魔に占有された者たちは、その虚偽と邪悪とに従うのである。
Epistolae 27.0.5
Non autem miratum est a bonis improbos discedere. Nam sic recte proverbio signatum est, pares cum paribus congregari; qui malo impiae mentis infecti sunt, necesse est a nostra societate dissideant.
PL 8, 532Aしかし、悪しき者たちが善き者たちから離れ去るのは驚くにあたらない。実に諺に正しく言われているように、似た者は似た者と集うのであり、不敬虔な心の悪に染まった者たちは、必然的に我々の交わりから離反するのである。
Epistolae 27.0.6
Homo siquidem malus ut scriptura loquitur, de malo thesauro profert mala: bonus vero ex bono profert bonum.
PL 8, 532A実に、聖書が語るように、「悪しき人間は悪しき蔵から悪しきものを取り出し、善き人間は善きものから善きものを取り出す」のである。
Epistolae 27.0.7
Sed quia, ut dictum est, haeretici et schismatici, qui bonum relinquentes et malum sectantes, ea perficiunt quae Deo displiceant, diabolo, qui eorum pater est, adprobantur adhaerere, rectissime et sapienter gravitas vestra facit, et secundum sanctum fidei praeceptum ab eorum perversis contentionibus temperando, et iisdem remittendo quod idem sibi indebitum atque alienum usurpare contendunt: ne, sicuti est eorum perversitas maligna et perfida, ad seditiones usque prorumperent, et inter turbas atque concentus sui similes incitarent, atque ita aliquid existeret, quod sedari non oporteret.
PL 8, 532Aしかし、すでに述べたように、異端者や分離派の者たちは、善を捨てて悪に従い、神の意に適わないことを成し遂げるのであって、彼らの父である悪魔に付き従っていることが明らかである。それゆえ、諸君の重厚さは、きわめて正しく賢明に振る舞っている。すなわち、信仰の聖なる戒めに従って彼らの倒錯した争いから身を控え、また、自分に帰属せず他人に属するものであるにもかかわらず彼らが我がものにしようと争っているそのものを、彼らに譲ることによってである。それは、彼らの悪意ある不実な倒錯のままに、彼らが騒擾にまで突き進み、群衆や集会のただ中で自分たちに似た者どもを煽り立て、こうして鎮められぬような何ごとかが生じることのないようにするためである。
Epistolae 27.0.8
Sceleratum quippe eorum propositum semper requirit diaboli opera perficere. Et ideo cum a sacerdotibus Dei per patientiam cum ipso suo patre superant. Sibi hi qui cultores Dei summi gloriam, illi vero damnationem comparant et condigna supplicia.
PL 8, 532A実に、彼らの邪悪な企ては常に悪魔の業を成し遂げようとするものである。それゆえ、神の司教たちが忍耐によって彼らをその父もろとも凌駕するとき〔底本は superant。受動 superantur の崩れと見て、異端者たちが打ち負かされる意に取った〕、至高の神を礼拝する者たちは自らに栄光をもたらし、彼らは断罪とふさわしい刑罰とを自らにもたらすのである。
Epistolae 27.0.9
Ex hoc quippe majus Dei summi existat justiusque judicium, quod eos aequo animo tolerat, et patientia condemnat, his omnia quae ab ipsis processerunt, sustinendo. Deus siquidem se omnium vindicem promisit.
PL 8, 532A実に、これによって至高の神のより大いなる、より正しい裁きが生じる。すなわち、神は平静な心をもって彼らを耐え忍び、忍耐によって彼らを断罪する。彼らから生じたすべてのことを堪え忍ぶことによってである。神は自らをあらゆることの復讐者であると約束したのだから。
Epistolae 27.0.10
Et ideo cum vindicta Deo permittitur, acrius de inimicis supplicium sumitur. Quod vos nunc famulos et sacerdotes Dei libenter fecisse cognovi, et satis gratulatus sum, quod de impiis et sceleratis, sacrilegis et profanis, perfidis, et irreligiosis, et Deo ingratis, et Ecclesiae inimicis nullam vindictam poscitis, et ut idem potius ad veniam pertineant, postulatis.
PL 8, 532Aそれゆえ、復讐が神に委ねられるとき、敵に対する刑罰はより厳しく下される。神の僕であり司教たちである諸君が今これを喜んで行ったことを私は知り、大いに喜んだ。すなわち、不敬虔で邪悪な者ども、冒瀆者や涜聖の者ども、不実で不信心な、神への恩を忘れ教会の敵である者どもに対し、諸君は何の復讐も求めず、むしろ彼らが赦しにあずかるようにと願い出ているのである。
Epistolae 27.0.11
Hoc est vere ac penitus Deum nosse, hoc est praeceptis insistere, hoc est feliciter credere, hoc est vere sentire, hoc est scire, quod major vindicta in contrarios Ecclesiae provocetur, cum iisdem in saeculo parcitur.
PL 8, 532Aこれこそ真に、そして深く神を知ることであり、これこそ戒めを堅く守ることであり、これこそ幸いに信じることであり、これこそ真に思うことであり、これこそ知ることである。すなわち、教会に敵対する者たちには、この世で赦されるときにこそ、いっそう大きな復讐が引き起こされるということを。
Epistolae 27.0.12
Accepta igitur epistola sapientiae etgravitatis vestrae, comperi haereticos sive schismaticos eam basilicam ecclesiae catholicae, quam in Constantina civitate jusseram fabricari, solita improbitate invadendam putasse, et frequenter tam a nobis quam a judicibus ex nostra jussione commonitos, et reddere, quod suum non erat, noluisse, vos autem imitatores patientiae Dei summi, eorum malitiae placida mente, ea quae vestra sunt relinquentes, et potius locum vobis invicem alium fiscalem scilicet poscere.
PL 8, 532Bそこで、諸君の知恵と重厚さの書簡を受け取り、私は次のことを知った。すなわち、異端者、あるいは分離派の者どもは、私がコンスタンティナの都市に建てるよう命じた公同の教会の聖堂を、いつもの不正によって奪おうとしたこと、そして我々からも我々の命によって裁判官たちからもたびたび警告されたにもかかわらず、自分のものでないものを返そうとしなかったこと、しかし諸君は、至高の神の忍耐に倣う者として、穏やかな心で彼らの悪意に対し、自分たちのものを譲り渡し、むしろその代わりに別の場所、すなわち国庫に属する土地を求めた、ということである。
Epistolae 27.0.13
Quam petitionem, more instituti mei, libenter amplexus sum, et statim ad rationalem competentes dedi, ut domum bonorum nostrorum transgredi faciat, cum omni jure sua, ad domum ecclesiae catholicae, quam prompta liberalitate donavi, ac vobis tradi protinus jussi.
PL 8, 532Bこの願いを、私の常のならわしどおり、私は喜んで受け入れ、直ちに財務官に権限のある命令を下した。それは、我々の財産に属する家屋を、その一切の権利とともに、公同の教会の所有へと移させるためである。私はこれを快く気前よく寄進し、直ちに諸君に引き渡すよう命じたのである。
Epistolae 27.0.14
In quo tamen loco sumptu fiscali basilicam erigi praecepi ad consularem quoque scribi mandavi Numidiae, ut ipse in ejusdem Ecclesiae fabricatione in omnibus sanctimoniam vestram juvaret.
PL 8, 532Cしかもその場所に、国庫の費用によって聖堂を建立するよう私は命じ、またヌミディアの執政官格総督にも、その教会の建立においてあらゆる点で諸君の聖性を助けるようにと、書き送るよう命じた。
Epistolae 27.0.15
Lectores etiam Ecclesiae catholicae, et hypodiacones, reliquos quoque instinctu memoratorum quibusdam pro moribus ad munera, vel ad decurionatum vocati sunt, juxta statutum legis meae ad nullum munus statui evocandos.
PL 8, 532Cまた、公同の教会の朗読者や副助祭、その他の者たちも、前述の者どもの扇動によって、様々な理由で公務や参事会員の職に召し出されていたが、私の法の定めに従い、いかなる公務にも召し出されぬものと定めた。
Epistolae 27.0.16
Sed et eos, qui ducti sunt haereticorum instinctu, jussimus protinus molestis perfunctionibus absolvi.
PL 8, 532Cそして、異端者の扇動によって引き出されていた者たちについても、直ちに煩わしい義務から解放するよう我々は命じた。
Epistolae 27.0.17
De caetero etiam legem meam super ecclesiasticos catholicos datam custodiri, mandavi, quae omnia ut vestrae patientiae palam fierint, harum litterarum testificatione perscripta sunt.
PL 8, 532Cそのほかにも、公同の聖職者たちについて私が与えた法が守られるよう命じた。これらすべてが諸君の忍耐に明らかとなるよう、この書簡の証言をもって書き記されたのである。
Epistolae 27.0.18
Et utinam quidem haeretici vel schismatici aliquando suae saluti providerent, et detersis eorum tenebris ad visionem verae lucis oculos aperirent, et a diabolo secederent, et ad Deum qui unus et verus, qui omnium judex est, vel sero confugerent.
PL 8, 532Dそして願わくは、異端者や分離派の者どもが、いつの日か自らの救いに思いを致し、その闇を拭い去って真の光を見る目を開き、悪魔から離れ去り、唯一にして真実、万物の審判者である神のもとへ、たとえ遅くとも逃れ入るように。
Epistolae 27.0.19
Sed quia constat eos in sua malitia manere, et in suis facinoribus mori velle, sufficit iisdem commonitio nostra et praecedens assidua cohortatio. Si enim jussionibus nostris obtemperare voluissent, ab omni malo liberarentur.
PL 8, 532Dしかし、彼らが自らの悪意にとどまり、自らの凶行のうちに死ぬことを望んでいるのは明らかであるから、我々の警告とこれまでの絶えざる勧告とで彼らには十分である。もし彼らが我々の命令に従おうとしたならば、あらゆる悪から解放されていたであろうに。
Epistolae 27.0.20
Nos tamen, fratres, sequamur quae nostra sunt, mandatis instemus, custodiamus divina praecepta, ex bonis actibus vitam nostram ab erroribus vindicantes, favente Dei misericordia, per rectum limitem dirigamus.
PL 8, 532Dしかしながら、我々は、兄弟たちよ、我々自身のものに従い、戒めに励み、神的な戒律を守り、善き行いによって我々の命を誤りから救い出し、神の慈しみの恵みのもと、正しい道筋を通って導いていこう。