コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XII 第XII通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 490B · 3 sectiones

Epistolae 12.0.1

1

[0489] Constantinus Augustus, episcopis. Ante paucos quidem dies, juxta postulatum vestrum, hoc mihi placuerat, ut ad Africam reverteremini, ut illic omnis causa, quae vobis adversus Caecilianum competere videtur, ab amicis meis, quos elegissem, cognosceretur, atque finem debitum reciperet.

PL 8, 490B

アウグストゥス、コンスタンティヌスより、司教たちへ。数日前、諸君の要請に従って、諸君がアフリカへ戻り、諸君がカエキリアヌスに対して有すると見なす一切の訴えを、私が選んだ友人たちによってかの地で審理させ、しかるべき決着を得させることが、私には適当だと思われた。

Epistolae 12.0.2

2

Verum diu mihi cogitanti, et in animo meo non immerito volventi, id potissimum visum est, ut quoniam scio quosdam ex vestris turbulentos satis, et obstinato animo rectum judicium et integrae veritatis rationem minime respicere, ac per hoc venire forsitan, ut si ibidem cognoscatur, non ut condecet, et veritatis ratio expostulat, res finem accipiat atque aliquid tale eveniat nimia vestra obstinatione, quod et divinitati coelesti displiceat, et existimationi meae, quam semper illibatam cupio perseverare, plurimum impediat: placuit mihi (sicut dixi) ut Caecilianus juxta prius tractatum huc potius veniat, quem credo juxta litteras meas mox adfuturum.

PL 8, 490B

しかし、長く考え、当然にも心のうちで思いめぐらした末、私には次のことが最も適当と思われた。すなわち、諸君のうちの幾人かがはなはだ騒がしく、頑なな心をもって正しい裁きと完全な真理の理をまったく顧みないことを私は知っているので、それゆえもし審理がかの地で行われるならば、当を得た仕方で、また真理の理が求める仕方でなされず、諸君のあまりの頑なさによって、事が天なる神性の意に沿わず、また私が常に汚れなきものであり続けることを望む私自身の評判をも大いに損なうような何かが起こりかねない、と。それゆえ私には(先に述べた通り)、カエキリアヌスが以前の取り決めに従って、むしろこちらへ来るのが適当だと思われた。彼は私の書簡に従って、間もなく到着するものと私は信じている。

Epistolae 12.0.3

3

Polliceor autem vobis, quod si praesente ipso de uno tantum crimine vel facinore ejus per vosmetipsos aliquid probaveritis, id apud me sit, ac si universa quae intenditis probata esse videantur. Deus omnipotens perpetuam tribuat securitatem.

PL 8, 490C

しかし私は諸君に約束する。もし彼が出頭している場に、諸君自身によって、彼のたった一つの罪状ないし凶行についてでも何かを証明できたならば、それは私にとって、諸君が申し立てるすべてが証明されたのと同然のこととなるであろう。全能の神が、永続する安寧を与えんことを。