Epistolae 17.5.1
Verum, o eximia Dei providentia! quis et qualis nuntius aures meas, seu potius animum ipsum acerbissime sauciavit; cum mihi significatum est multo graviora inter vos orta esse dissidia, quam sunt illa quae in Africa remanserunt?
PL 8, 502Aしかし、おお神の並外れた摂理よ。諸君の間に、アフリカに残った争いよりもはるかに重大な不和が生じたと知らされたとき、いかなる、いかほどの知らせが、私の耳を、いやむしろ私の心そのものを、これほど激しく傷つけたことであろうか。
Epistolae 17.5.2
Adeo ut partes vestrae, a quibus medelam aliis suppeditari posse sperabam, majore jam curatione indigeant. Ac mihi quidem de harum rerum initio atque origine accuratius cogitanti, levis admodum causa esse visa est, nec tanta animorum contentione digna.
PL 8, 502Aその結果、他の者たちに癒しを与えられると私が期待していた諸君の側こそが、今やより大きな治療を必要とするに至った。そして、この事の発端と起こりについてより入念に考えてみた私には、それはきわめて些細な理由であり、これほどの激しい心の争いに値するものではないと思われた。
Epistolae 17.5.3
Itaque ad hujus epistolae scribendae necessitatem redactus, et ad concordem utriusque vestrum solertiam scribens, invocato ad hoc opus auxilio divinae providentiae, arbitrum me dissensionis vestrae, et quasi pacis moderatorem merito interpono.
PL 8, 502Aそれゆえ、この書簡を書かねばならぬ必要に迫られ、諸君二人の一致した才知に向けて書きつつ、この務めのために神の摂理の助けを呼び求めたうえで、私は当然にも、諸君の不和の仲裁者として、いわば平和の調停者として、自らを差し挟むのである。
Epistolae 17.5.4
Nam qui etiamsi gravior subesset causa discordiae, tamen Deo juvante, piis audientium mentibus rationem insinuans, haud difficile possem singulos ad salubriora consilia revocare; idem cum levis admodum et exigua nunc causa sit, quae totius corporis consensioni obstat, cur non multo faciliorem et expeditiorem hujus rei correctionem mihi ipse spondeam?
PL 8, 502Aなぜなら、たとえ不和の原因がより重大であったとしても、私は、神の助けを得て、聞く者たちの敬虔な心に理を吹き込むことによって、さして難なく個々の者たちをより健やかな思案へと立ち返らせることができるであろうから、まして全体の一致を妨げているこの原因が、今やきわめて軽微でわずかなものである以上、私がこの事の是正をはるかに容易で速やかなものと自ら請け合わない理由がどこにあろうか。
Epistolae 17.5.5
V. Unde nata sit controversia inter Arium et Alexandrum, et quod talia non erant disquirenda. [0495] VI, Porro praesentis controversiae initium hinc extitisse comperio.
PL 8, 502A五。アレイオスとアレクサンドロスとの間の論争がどこから生じたか、そしてこの種のことは詮索されるべきではなかったこと。六。さらに、私は、今この論争の発端が次のところにあったと知った。
Epistolae 17.5.6
Cum enim tu Alexander a presbyteris tuis requireres, quid quisque eorum de quodam legis loco sentiret, seu potius de quadam parte inanis quaestionis eos interrogares; cumque tu, Ari, id quod vel nunquam cogitare, vel sane cogitatum silentio premere debueras, imprudenter protulisses, excitata inter vos discordia, communio quidem denegata est; sanctissimus autem populus in duas partes discissus, a totius corporis unitate discessit.
PL 8, 502Aすなわち、アレクサンドロスよ、汝が自らの司祭たちに、律法のある箇所について各々がいかに考えるかを尋ね、いやむしろ、空しい問いのある一部について彼らに問いただしたとき、そしてアレイオスよ、汝が、決して考えるべきでなかったこと、あるいは考えたとしても沈黙のうちに抑えておくべきであったことを、軽率にも口にしたとき、諸君の間に不和が引き起こされ、交わりは拒まれるに至った。そしていと聖なる民は二派に引き裂かれ、全体の一致から離反したのである。
Epistolae 17.5.7
Quocirca uterque vestrum veniam vicissim alteri tribuens, id amplectatur, quod conservus vester vobis justissime suadet. Quidnam vero illud est? Nec interrogare de hujusmodi rebus principio decebat, nec interrogatum respondere.
PL 8, 502Aそれゆえ、諸君はそれぞれ互いに相手を赦し、諸君の同僚の僕がこの上なく正当に勧めることを受け入れるがよい。それは何であろうか。そもそもこの種の事柄について尋ねることも、尋ねられて答えることも、初めからふさわしくなかったということである。
Epistolae 17.5.8
Tales enim quaestiones, quas nullius legis necessitas praescribit, sed inutilis otii altercatio proponit, licet ingenii exercendi causa instituantur, tamen intra mentis nostrae penetralia continere debemus, nec eas facile in publicos efferre conventus, nec auribus vulgi inconsulte committere.
PL 8, 502Aなぜなら、この種の問いは、いかなる律法の必要によって定められたものでもなく、無益な閑暇の口論が持ち出すものであって、たとえ才知を鍛えるために立てられるとしても、我々は自らの心の奥深くに留めおくべきであり、これを容易に公の集まりへ持ち出すことも、思慮なく群衆の耳に委ねることもすべきではないからである。
Epistolae 17.5.9
Quotus quisque enim est, qui tantarum rerum tamque difficilium vim atque naturam aut accurate comprehendere, aut pro dignitate explicare sufficiat? Quod si quis id facile consequi posse existimetur, quotae tandem parti vulgi id persuasurus est?
PL 8, 502A実に、これほど大きく、これほど困難な事柄の力と本性とを、正確に理解し、あるいはその重みにふさわしく説き明かすに足る者が、いったいどれほどいるであろうか。もし誰かがそれを容易に成し遂げられると思われたとしても、いったい群衆のどれほどの部分をそれで説得できようか。
Epistolae 17.5.10
Aut quis in ejusmodi quaestionum subtili et accurata disputatione, citra periculum gravissimi lapsus possit consistere?
PL 8, 502Aあるいは、この種の問いの精緻で厳密な論争において、この上なく重大な躓きの危険を免れて立ち続けられる者が、誰かいるであろうか。
Epistolae 17.5.11
Quocirca in hujusmodi quaestionibus loquacitas comprimenda est, ne forte aut nobis id quod propositum est explicare ob naturae nostrae infirmitatem non sufficientibus; aut auditoribus, ob ingenii tarditatem ea quae dicuntur minime assequentibus; ex alterutro horum, aut in blasphemiae, aut in schismatis necessitatem populus incurrat.
PL 8, 502Aそれゆえ、この種の問いにおいては、饒舌は抑えられるべきである。さもなければ、我々が本性の弱さゆえに提示された事柄を説き明かすに足らず、あるいは聞く者たちが才知の鈍さゆえに語られることをまったく理解できないという、そのいずれかから、民が冒瀆か分裂かの窮地に陥りかねないからである。
Epistolae 17.5.12
VII. Proinde et incauta interrogatio, et inconsulta responsio, in utroque; vestrum veniam sibi mutuo concedant. Neque enim de praecipuo et summo legis nostrae mandato inter vos est orta contentio, neque novum aliquod a vobis de Dei cultu introductum est dogma.
PL 8, 502A七。それゆえ、不用意な問いも、思慮なき答えも、諸君二人のいずれにおいても、互いに赦し合うべきである。なぜなら、諸君の間に生じた争いは、我々の律法の主要にして最高の掟についてのものではなく、また神の礼拝について、諸君によって何か新しい教義が持ち込まれたわけでもないからである。
Epistolae 17.5.13
Sed unam eamdemque sententiam tenetis; adeo ut ad communionis societatem coire facile possitis. VIII.
PL 8, 502Aむしろ諸君は同一の見解を保っており、それゆえ容易に交わりの共同体へと立ち返ることができるのである。八。
Epistolae 17.5.14
Vobis enim pertinaciter contendentibus de rebus parvis atque levissimis, tantam populi multitudinem vestro consilio regi non decet, in tanta praesertim animorum dissensione: nec solum id indecorum, sed prorsus nefas esse existimatur.
PL 8, 502A実に、諸君がとるに足らぬ、きわめて軽微な事柄について執拗に争っている間、これほど多くの民衆が諸君の思案によって導かれることは、とりわけこれほどの心の不和のうちにあっては、ふさわしくない。それはふさわしくないだけでなく、まったく許しがたいことと見なされる。
Epistolae 17.5.15
Atque, ut prudentiam vestram minore exemplo commonefaciam, scitis ipsos etiam philosophos unius sectae professione inter se omnes foederari; eosdem tamen in aliqua assertionum parte interdum discrepare.
PL 8, 502Aそして、諸君の分別により小さな実例をもって思い起こさせるならば、諸君も知る通り、哲学者たちでさえ、一つの学派の標榜のもとに互いにみな結ばれていながら、なおも時に主張のある部分において食い違うことがある。
Epistolae 17.5.16
Verum licet in ipsa scientiae perfectione dissentiant, nihilominus ob sectae communionem rursus in unum conspirant.
PL 8, 502Aしかし、たとえ知識の完成そのものにおいて意見を異にしても、彼らはなお学派の交わりのゆえに、再び一つに結ばれるのである。
Epistolae 17.5.17
Quod si ita est, quomodo non multo justius fuerit, vos qui maximi Dei ministri constituti estis, in ejusdem religionis professione unanimes permanere.
PL 8, 502Aもしそうであるならば、いと大いなる神の奉仕者として立てられた諸君が、同じ宗教の標榜のもとに心を一つにしてとどまることは、はるかに正当なことではなかろうか。
Epistolae 17.5.18
Sed accuratius, si placet, et attentius expendamus id quod jam dixi; aequumne sit ut ob levium et inanium verborum inter vos contentiones, fratres fratribus velut in acie oppositi stent; utque venerabilis conventus, per vos qui de rebus adeo exiguis et minime necessariis rixamini, impia dissensione dissideat.
PL 8, 502Aしかし、よろしければ、私がすでに述べたことを、より入念に、より注意深く検討しようではないか。すなわち、些細で空しい言葉をめぐる諸君の間の争いのゆえに、兄弟が兄弟に対して戦列のごとく相対することが正当であろうか。また、これほど瑣末で全く必要のない事柄について争い合う諸君のゆえに、尊ぶべき集いが不敬な不和によって仲違いすることが、正当であろうか。
Epistolae 17.5.19
Plebeia sunt haec, et quae puerili magis inscitiae quam Sacerdotum et prudentium virorum sapientiae congruant. Abscedamus nostra sponte a diaboli tentationibus. Maximus Deus noster et omnium Servator commune cunctis protulit lumen.
PL 8, 502Aこれらは卑俗なことであり、司教たちや分別ある人々の知恵よりも、むしろ子供じみた無知にふさわしいものである。我々は自ら進んで悪魔の誘惑から離れようではないか。我々のいと大いなる神にしてすべての者の救い主は、すべての者に共通の光をもたらしたのである。
Epistolae 17.5.20
Sub cujus auspicio ac providentia, mihi ejus famulo et cultori concedite, quaeso, ut hoc opus ad exitum perducam, quo plebs illius mea allocutione atque opera, et admonitionum instantia ad conventus unitatem revocetur.
PL 8, 502Aその加護と摂理のもとに、どうか、僕にしてその礼拝者たる私に、この務めを成し遂げることを許してほしい。それによって、神の民が、私の説得と働き、そして絶えざる勧告によって、集いの一致へと立ち返るように。
Epistolae 17.5.21
Nam cum vobis, ut dixi, una eademque sit fides, una de religione nostra sententia; cumque legis praeceptum utraque sui parte omnes in unam animorum consensionem constringat: istud quod levem inter vos contentionem excitavit: quandoquidem ad totius religionis summam non pertinet, non est cur ullum inter vos discidium ac seditionem faciat.
PL 8, 502Aなぜなら、私が言った通り、諸君には同一の信仰があり、我々の宗教についての同一の見解があるのだから。そして律法の教えは、その両面のいずれによっても、すべての者を心の一致へと結びつけるのだから、諸君の間に軽微な争いを引き起こしたこの一件は、宗教全体の要諦に関わるものではない以上、諸君の間にいかなる分裂や争いも引き起こすべき理由はないのである。
Epistolae 17.5.22
Atque haec non eo dico, ut vos de inepta, et qualiscumque demum vocanda est quaestione, idem omnino sentire cogam.
PL 8, 502Aそして私がこのことを言うのは、諸君に、この不適切な、いったい何と呼ぶべきかもわからぬ問いについて、まったく同一の見解を持つよう強いるためではない。
Epistolae 17.5.23
Potest enim gravitas conventus integre apud vos conservari, et una eademque inter omnes communio retineri, quamvis invicem de re aliqua minimi momenti dissentiatis. Siquidem nec idem omnes volumus in omnibus, nec una omnium indoles est atque sententia.
PL 8, 502Aなぜなら、たとえ諸君が互いにきわめて些細な事柄について意見を異にするとしても、集いの重厚さは諸君のもとで完全に保たれ、すべての者の間で同一の交わりが保たれ得るからである。実に、我々はすべての事柄において同一のことを望むわけではなく、すべての者が同一の性質と見解を持つわけでもないのである。
Epistolae 17.5.24
Itaque de divina quidem Providentia una inter vos sit fides, unus intellectus, una de Deo consensio.
PL 8, 502Aそれゆえ、神の摂理については、諸君の間に一つの信仰、一つの理解、神についての一つの合意があるがよい。
Epistolae 17.5.25
Quae vero de levissimis istis quaestionibus inter vos subtiliter disputatis, licet non in eamdem coeatis sententiam, interiore mentis cogitatione continere et arcano pectoris recondere debetis.
PL 8, 502Aしかし、諸君がこれらのきわめて軽微な問いについて緻密に論じ合っていることについては、たとえ同一の見解へと一致しないとしても、諸君は自らの心の内なる思案のうちに留め、胸の秘めごととして仕舞っておくべきである。
Epistolae 17.5.26
Maneat firma in vobis communis amicitiae praerogativa, et veritatis fides, et Dei legisque observantia. Recurrite ad mutuam dilectionem et charitatem; reddite universo populo suos amplexus.
PL 8, 502A諸君のうちに、共なる友愛の特権と、真理への信仰と、神と律法への遵守とが、揺るぎなくとどまるように。互いへの愛と慈しみへと立ち返り、全民衆にその抱擁を返すがよい。
Epistolae 17.5.27
Vosmet ipsi, expurgatis, ut ita dicam, animis vestris, vos vicissim agnoscite. Saepe enim post depositas inimicitias, reconciliata iterum gratia, jucundior existit amicitia. IX.
PL 8, 502A諸君自身、いわば自らの心を清め、互いに認め合うがよい。しばしば、敵意を捨て去ったのちに、再び好意が回復されると、友情はいっそう心地よいものとなるのである。九。
Epistolae 17.5.28
Reddite igitur mihi tranquillos dies et noctes curarum expertes, ut mihi quoque purae lucis voluptas, et quietae vitae laetitia in posterum conservetur.
PL 8, 502Aそれゆえ、私に穏やかな日々と、憂いのない夜々とを返してほしい。それによって私にも、澄んだ光の喜びと、静かな生の楽しみとが、今後も保たれるように。
Epistolae 17.5.29
Quod nisi consecutus fuero, ingemiscam necesse est, totusque lacrymis perfundar; nec reliquum vitae tempus placide exigam.
PL 8, 502Aもしこれを得られないならば、私は嘆かざるを得ず、全身涙に暮れ、残りの生涯を穏やかに過ごすことはできないであろう。
Epistolae 17.5.30
Nam quandiu populus Dei (conservos meos dico) iniqua et perniciosa contentione discissus est, qui fieri potest ut ego deinceps animo consistam?
PL 8, 502Aなぜなら、神の民――私が言うのは私の僕仲間のことであるが――が不正で有害な争いによって引き裂かれている限り、私がこれから先、心穏やかにとどまることなど、どうしてできようか。
Epistolae 17.5.31
Porro, ut doloris hac de re mei magnitudinem intelligatis, nuper cum Nicomediam venissem, protinus in Orientem iter facere decreveram.
PL 8, 502Aさらに、この事についての私の悲しみの大きさを諸君に理解してもらうために言えば、先ごろニコメディアに到着したとき、私は直ちに東方へ旅立つことを決めていた。
Epistolae 17.5.32
Cumque profectionem urgerem, et majore jam ex parte vobiscum essent, hujus rei nuntius consilium nostrum retro avertit, ne cogerer ea coram aspicere, quae ne auditu quidem tenus tolerare me posse existimabam.
PL 8, 502Aそして出発を急いでいたとき、すでに大方において諸君とともにあったのだが、この事の知らせが我々の計画を引き戻させた。それは、聞くことすら耐えられないと思われることを、私が面前で目にすることを余儀なくされないようにするためであった。
Epistolae 17.5.33
Deinceps ergo viam mihi in Orientem aperite consensu vestro, quam mihi mutuis inter vos contentionibus obstruxistis.
PL 8, 502Aそれゆえ、これから先は、諸君が互いの争いによって私に塞いだ東方への道を、諸君の一致をもって開いてほしい。
Epistolae 17.5.34
Date hoc mihi, ut vos aliosque omnes populos laetos atque hilares quamprimum videre, et pro communi omnium concordia ac libertate debitas Deo gratias cum unanimi laudum concentu referre possim.
PL 8, 502A私にこれを与えてほしい。すなわち、諸君と、そのほかすべての民とが喜び楽しんでいる姿を一日も早く見て、すべての者の共なる一致と自由とのゆえに、心を一つにした賛美の合唱をもって、神にしかるべき感謝を捧げることができるように。