コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XV 第XV通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 492B · 7 sectiones

Epistolae 15.0.1

1

[0491] Constantinus imperator ad episcopos et plebem Africae, ut Donatistas tolerent. Quod fides debuit, quantum prudentia valuit, prout puritas potuit, tentasse me per omnia humanitatis et moderationis officia optime scitis, ut juxta magisteria legis nostrae, pax illa sanctissimae fraternitatis, cujus gratiam Deus summus famulorum suorum pectoribus immiscuit, stabilita per omnem concordiam teneretur.

PL 8, 492B

皇帝コンスタンティヌスより、アフリカの司教たちと民へ。ドナトゥス派を耐え忍ぶべきこと。信仰が果たすべきであったこと、分別が及ぶ限りのこと、清廉さが成しうる限りのことを、私が人としての情けと節度のあらゆる務めをもって試みたことは、諸君がこの上なくよく知るところである。それは、我々の律法の教えに従って、至高なる神がその恩寵を僕たちの胸に注ぎ込んだ、いと聖なる兄弟関係のあの平和が、あらゆる一致によって確立され保たれるようにするためであった。

Epistolae 15.0.2

2

Sed quia vim illam sceleris infusi, paucorum licet, sensibus pervicaciter inhaerentem, intentionis nostrae ratio non potuit edomare, favente adhuc sibi huic nequitiae patrocinio, ut extorqueri sibi omnino non sinerent, in quo se deliquisse gauderent.

PL 8, 492B

しかし、少数の者たちとはいえ、その心に執拗に染みついた、注ぎ込まれた罪のあの力を、我々の意図の理をもってしても御することができなかった。この邪悪さへの後ろ盾がなおも彼らに味方していたので、彼らは、自らが過ちを犯したことを喜んでいるその事柄を、自分たちから奪い取られることをまったく許さなかったのである。

Epistolae 15.0.3

3

Spectandum nobis est, dum totum hoc per paucos sedit, in populum omnipotentis Dei misericordia mitigetur. Inde enim remedium sperare debemus, cum omnia bona vota et facta referuntur.

PL 8, 492B

この事の全体は少数の者たちのうちにとどまっているのだから、我々は、それが民に向けられた全能の神の憐れみによって和らげられるまで、待たねばならない。なぜなら、すべての善き願いと行いが神に帰せられるとき、そこから我々は救済を期待すべきだからである。

Epistolae 15.0.4

4

Verum dum caelestis medicina procedat, hactenus sunt consilia nostra moderanda, ut patientiam percolamus, et quidquid insolentia illorum pro consuetudine intemperantiae tentat aut facit, id totum tranquillitatis virtute toleremus.

PL 8, 492B

しかし、天なる治療が進むまでは、我々の思案はこの限りにおいて抑制されるべきである。すなわち、我々は忍耐を大切に守り、彼らの傲慢さが放埓の習いに従って企て、あるいは行うことのすべてを、平静の力をもって耐え忍ぶべきである。

Epistolae 15.0.5

5

Nihil ex reciproco reponatur injuriae; vindictam enim, quam Deo servare debemus, insipientis est manibus usurpare: maxime cum debeat fides nostra confidere, quidquid ab hujusmodi hominum furore patietur, martyrii gratia apud Deum esse valiturum.

PL 8, 492B

不正に対して、これに報いる仕返しは何も返してはならない。我々が神のために取っておくべき報復を、自らの手で奪い取るのは愚か者のすることだからである。とりわけ、この種の人間たちの激情によって被るいかなることも、殉教の恩寵として神のもとで効力を持つであろうと、我々の信仰は確信すべきである。

Epistolae 15.0.6

6

Quid est enim aliud in hoc saeculo in nomine Dei vincere, quam inconditos hominum impetus quietae legis populum lacessentes, constanti pectore sustinere?

PL 8, 492B

実に、この世において神の名によって勝つとは、平穏な律法の民に挑みかかる人間たちの粗野な激情を、揺るがぬ心をもって耐え忍ぶこと以外の何であろうか。

Epistolae 15.0.7

7

Quod si observaverit vestra sinceritas, cito videbitis per gratiam summae divinitatis, ut languescentibus eorum institutis vel moribus, qui se miserrimae contentionis vexillarios praebent, sciant omnes non debere se paucorum persuasione pereuntes sempiterno letho dare, quo possint poenitentiae gratia, semper vitae aeternae, correctis erroribus suis, integrari. Valete voto communi per saecula jubente Deo, fratres carissimi.

PL 8, 492C

もし諸君の誠実さがこのことを守るならば、至高なる神性の恩寵によって、まもなく諸君は見るであろう。このいと惨めな争いの旗手となっている者たちの習わしや風儀が衰えゆき、すべての者は、少数の者の説得によって滅び、永遠の死に自らを委ねるべきではなく、むしろ悔い改めの恩寵によって、自らの誤りを正し、常に永遠の生命へと立ち返ることができるのだということを、知るようになるであろう。いと親愛なる兄弟たちよ、神の命ずるところに従い、共なる願いをもって、世々に健やかであれ。