Epistolae 13.0.1
[0489] Perseverare Menalium eum quam jamdudum susceperat insania caeterosque qui a veritate Dei digressi errori se pravissimo dederunt proxima etiam tuae gravitatis scripta testata sunt, quibus inhaerentem te jussioni nostrae, de merito seditionis ipsorum, eoque tumultu quem apparabant, inhibitum esse memorasti, frater carissime.
PL 8, 490Cメナリウスが、かねてより取り憑かれていた狂気にとどまっていること、およびその他の、神の真理から離れていと邪な誤りに身を委ねた者たちについても、汝の重厚さの先の書簡がこれを証している。その書簡において汝は、我々の命令を固く守り、彼らの反乱とその企てていた騒動に相応する処罰を差し控えたことを述べていた、いと親愛なる兄弟よ。
Epistolae 13.0.2
Unde quoniam ex eo patuit ipsos nefarias res cogitasse, quod cum statuissem inter ipsos et Caecilianum plenissime super allegationibus diversis requirere, praesentiae meae susceptam fugam subtrahere laboraverunt, hoc ipso turpissimo facto confessi ad ea se redire properare, quae et antea fecerant et nunc agere perseverant: at cum constet minime unumquemque propria penitus delicta lucrari, etiamsi paulisper eorum fuerit coercitio dilata, mandandum gravitati tuae duxi, ut interim quidem eosdem omittas, et dissimulandum super ipsos esse cognoscas.
PL 8, 490Cそれゆえ、彼らが邪悪な事を企てていたことは、次のことから明らかとなった。すなわち、私が彼らとカエキリアヌスとの間で、様々な申し立てについて最も入念に調査することを決めたとき、彼らは私の面前から逃走を企てて姿をくらまそうと努めた。この上なく恥ずべきこの行いによって、彼らは自ら、以前から行い、今もなお行い続けていることへと立ち返ろうと急いでいることを白状したのである。しかし、たとえその処罰が幾らか先延ばしにされたとしても、誰であれ自らの罪によって完全に得をすることはあり得ないのだから、私は汝の重厚さに命ずるべきだと考えた。当面は彼らを放っておき、彼らについては見過ごすべきであると心得るがよい、と。
Epistolae 13.0.3
Verum lecta hac epistola, tam Caeciliano quam iisdem palam facias, quod cum favente pietate divina Africam venero, plenissime universis tam Caeciliano, quam his qui contra eum agere videntur lecto dilucido judicio demonstraturus sum, quae et qualis summae divinitati sit adhibenda veneratio, et cujusmodi cultu delectari videatur, adhibito etiam diligenti examine, ea quae nunc aliqui exinde illecebris mentis ignorantiaeque occultare se putant, plenissime sum reperturus atque in lucem facturus venire.
PL 8, 490Dしかし、この書簡を読み終えたなら、汝はカエキリアヌスにも彼らにも次のことを公にせよ。すなわち、神の恵み深い加護によって私がアフリカへ来たならば、カエキリアヌスにも、彼に反対していると見られる者たちにも、あらゆる者に対して、明快な裁きを読み上げ、至高なる神性に対していかなる崇敬をいかに払うべきか、またいかなる礼拝をこそ神が喜ぶかを、余すところなく示すつもりである、と。さらに入念な吟味を加えて、ある者たちが心の迷いと無知ゆえに今なお隠し得ていると考えていることどもを、私は完全に暴き出し、白日のもとにさらすつもりである。
Epistolae 13.0.4
Easdem personas quae res istius modi concitant faciuntque, ut non cum ea qua oportet veneratione summus Deus colatur, perdam atque discutiam.
PL 8, 490Dこの種の事を煽り立て、至高なる神が然るべき崇敬をもって礼拝されないようにしている当の者たちを、私は滅ぼし、糾明するであろう。
Epistolae 13.0.5
Cumque satis clareat neminem posse beatitudines martyris eo genere conquirere, quod alienum a veritate religionis et incongruum esse videatur eos, quos contra fas et religionem ipsam recognovero reosque violentes competentis venerationis deprehendero, sine ulla dubitatione insaniae obstinationisque temerariae faciam merita exitia persolvere.
PL 8, 490Dそして、宗教の真理からかけ離れ、それにふさわしくないと見られるような仕方で、誰も殉教者の至福を得ることはできないことは十分に明らかであるから、神の法と宗教そのものに反すると私が認め、しかるべき崇敬を侵した咎ある者と見出す者たちには、何のためらいもなく、その狂気と無謀な頑なさにふさわしい破滅を受けさせるであろう。
Epistolae 13.0.6
Scire itaque pro certo quae habere debeant, ad plenissimam fidem salute etiam teste invocata, quod tam super plebe quam super clericis his qui primi sunt, sum diligentissime quaesiturus, idque judicaturus quod verissimum et religiosissimum esse manifestum sit: demonstraturus etiam iisdem, qui et qualis divinitati cultus adhibendus sit.
PL 8, 491Aそれゆえ、確信をもって次のことを知っておくべきである――私の救いをも証人として呼び出し、この上ない誠実さをもって誓う――私は民衆についても、首位にある聖職者たちについても、最も入念に取り調べ、明白に最も真実で最も敬虔であると認められることを裁定するつもりであり、また彼らに対して、神性にいかなる礼拝をいかに払うべきかをも示すつもりである、と。
Epistolae 13.0.7
Nam nequaquam me aliter maximum reatum effugere posse credo, quam ut hoc, quod improbe fit, minime existimem dissimulandum: cum nihil potius a me agi pro instituto meo ipsiusque principis munere oporteat, quam ut discussis erroribus omnibusque temeritatibus amputatis, veram religionem universos concordemque simplicitatem atque meritam omnipotenti Deo culturam praesentare perficiam.
PL 8, 492Aなぜなら、私は、恥知らずに行われているこの事を決して見過ごしてはならないと考える以外に、この上ない罪から逃れる術はないと信じるからである。私が自らの定めと元首としての務めのために、あらゆる誤りを糾明し、あらゆる無謀な振る舞いを断ち切ったうえで、すべての者に真の宗教と一致した純朴さ、そして全能の神にふさわしい礼拝をもたらすこと以上に、私がなすべきことはないのである。