Epistolae 20.0.1
[0507] Constantinus Augustus catholicae Alexandrinorum Ecclesiae. Salvete plurimum, fratres carissimi. Permaguum certe et singulare beneficium a divina providentia in nos collatum est, quod omni errore liberati, unam eamdemque fidem agnoscamus.
PL 8, 508Aアウグストゥス、コンスタンティヌスより、アレクサンドリア人の公同の教会へ。いと親愛なる兄弟たちよ、大いなる挨拶を送る。実に、神の摂理によって我々に与えられた恩恵は、まことに大きく〔底本の翻刻は Permaguum と組む。ミーニュ版の刷りはかすれて n と u の区別がつかないが、Permagnum と読む〕比類のないものである。すなわち、あらゆる誤りから解放されて、我々が一つの同じ信仰を認めることができるようになったことである。
Epistolae 20.0.2
Non est profecto diaboli insidiis contra nos intentatis de caetero quidquam loci relictum: nam quidquid est per fraudem in nos molitus, illud funditus sublatum est.
PL 8, 508B実に、我々に対して仕掛けられた悪魔の策謀には、もはや何の余地も残されていない。彼が欺きによって我々に企てたことは、根底から取り除かれたからである。
Epistolae 20.0.3
Dissensiones animorum, schismata, tumultus illos, et lethalia discordiarum (ut ita dicam) venena, veritatis splendor (juxta Christi monitum) penitus obruit delevitque. Unum igitur Deum omnes et nomine veneramur et esse credimus.
PL 8, 508B心の不一致、分裂、あの騒乱、そして不和という、いわば命に関わる毒――これらを、真理の輝きが(キリストの戒めに従って)徹底的に打ち砕き、消し去ったのである。それゆえ、我々は皆、一つの神を、その名において崇敬し、その存在を信じるのである。
Epistolae 20.0.4
Ut autem istud ad exitum perduceretur Dei admonitione magnam episcoporum turbam ad urbem Nicaeam accersivi: quibuscum ego, qui unus ex vestrum numero sum, quique quod vester sim conservus plurimum gaudeo, operam dedi ut veritas diligenter investigaretur.
PL 8, 508Bそして、このことが成就に至るよう、神の訓戒によって、私は多くの司教たちの群れをニカイアの都市へと召集した。彼らとともに、私自身もまた諸君の数のうちの一人であり、諸君の同輩僕であることを大いに喜びとしつつ、真理が入念に探求されるよう力を尽くしたのである。
Epistolae 20.0.5
Proinde omnia quae aut controversiae, aut dissensionis materiam praebere videbantur, accurate excussa et exagitata sunt.
PL 8, 508Cしたがって、論争あるいは不一致の材料をもたらすと思われたすべての事柄が、綿密に吟味され、徹底的に検討されたのである。
Epistolae 20.0.6
Quanta et quam execrabilia probra (o bone Deus, sis nobis clemens et misericors) nonnulli in magnum Salvatorem, in spem et vitam nostram scelerate nefarieque jecerunt, et scripturis divinitus inspiratis, fideique sacrosanctae contraria non modo impudenter effutiverunt, sed se ita credere palam confessi sunt!
PL 8, 508Cああ、善き神よ、我々に寛大であれ、憐れみ深くあれ――一部の者たちが、偉大なる救い主に対して、我々の希望と我々の命に対して、いかに大いなる、いかに忌まわしい罵倒を、邪悪にも不敬にも投げつけたことか。彼らは神の霊感による聖典と至聖なる信仰とに反することを、恥知らずにも口走っただけでなく、自分たちがそのように信じていることを公然と告白したのである。
Epistolae 20.0.7
Nam cum amplius trecenti episcopi, viri propter animi modestiam et solertiam admirabiles, unam eamdemque fidem (quae et veritate et exquisitis legis divinae testimoniis vera fides esse confirmatur) uno ore faterentur; solus Arius inventus est qui vi ac fraude diabolica victus, ab ea penitus desciverit, quique impia animi impulsione incitatus, hanc erroris labem primum apud vos, deinde apud alios sparserit.
PL 8, 508Cというのも、三百人を超える司教たち、その心の慎ましさと思慮とにおいて驚嘆すべき人々が、一つの同じ信仰(それは真理と神の法の精密な証しとによって真の信仰であることが確証される)を、一つの声で告白したのに対し、ただアレイオスだけが、悪魔の力と欺きに打ち負かされてその信仰から完全に離反し、不敬な心の衝動に駆られて、この誤りの汚れをまず諸君のもとに、次いで他の者たちのもとに撒き散らしたことが判明したからである。
Epistolae 20.0.8
Quocirca eam, quam omnipotens tradidit, doctrinam amplexemur: ad fratres nostros carissimos, a quibus nequam et impudens quidam diaboli minister vos segregavit, redeamus: ad commune corpus Ecclesiae, et ingenua nostra membra, toto pectore, ut dicitur, revertamur.
PL 8, 508Dそれゆえ、全能なる神が伝えた教えを我々は抱きしめよう。悪魔の邪悪で恥知らずなある手先が諸君を引き離した、我々のいと親愛なる兄弟たちのもとへ、我々は立ち返ろう。教会という共通の体へ、我々本来の肢体へと、いわゆる全き心をもって、我々は立ち戻ろう。
Epistolae 20.0.9
Illud enim vestrae prudentiae, fidei et sanctitati in primis consentaneum est, ut errore illius, quem jam esse hostem veritatis perspectum est, penitus depulso, ad Dei gratiam vos denuo recipiatis.
PL 8, 508Dというのも、すでに真理の敵であることが見抜かれたあの者の誤りを完全に退けて、諸君が再び神の恩寵へと立ち返ることこそ、何よりもまず、諸君の思慮と信仰と聖性にふさわしいことだからである。
Epistolae 20.0.10
Nam quod trecentis episcopis visum est, non est aliud quam Dei sententia: praesertim cum in talium et tam praeclarorum virorum mentibus sacer insideret, spiritus qui illis divinam voluntatem aperuerit.
PL 8, 509Aというのも、三百人の司教たちに良しと思われたことは、神の裁定にほかならないからである。とりわけ、これほど傑出した人々の心のうちには、彼らに神の御旨を明らかにする聖なる霊が宿っていたのであるから、なおさらである。
Epistolae 20.0.11
Quapropter nemo vestrum haesitet, nemo moram interponat; sed omnes lubentibus animis ad viam veritatis redire: ut simul atque ipse ad vos adventavero, debitas gratias Deo qui omnia Instrat, una vobiscum agam quod fidem sinceram nobis patefecerit, et charitatem, quae omnibus optanda erat, proinde reddiderit. Deus vos, fratres charissimi, diu servet incolumes.
PL 8, 509Aそれゆえ、諸君のうち誰一人ためらう者もなく、誰一人遅延を差し挟む者もなく、皆が喜んで真理の道へと立ち返るように。そうすれば、私自身が諸君のもとに到着するとともに、万物を見そなわす神〔底本の翻刻は Instrat と組む。ミーニュ版の刷りはかすれて I と l、n と u の区別がつかないが、lustrat と読む〕に対し、我々に純粋な信仰を明らかにし、すべての者が望むべき愛をそれゆえに取り戻させたことについて、諸君とともに当然の感謝を捧げることができよう。神が、いと親愛なる兄弟たちよ、長く諸君を無事に守るように。