コンスタンティヌスr. 306–337

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae

Epistola XXXVIII 第XXXVIII通

Constantine the Great · Epistolae · PL 8, 557A · 12 sectiones

Epistolae 38.0.1

1

[0557] Admodum gratae mihi fuere prudentiae tuae litterae, ex quibus quae peroptabam scire didici, te scilicet omni deposita simultate, cum ecclesia, ut par erat, communicasse, et cum Athanasio episcopo reverendissimo in plenam concordiam venisse.

PL 8, 557A

汝の思慮深さの書簡は、私にとってこの上なく喜ばしいものであった。それによって、私が何より知りたいと願っていたこと、すなわち、汝があらゆる敵意を捨て去り、ふさわしいとおり教会と交わりを結び、この上なく尊敬すべき司教アタナシオスと完全な一致に至ったことを、私は知ったのである。

Epistolae 38.0.2

2

Scito igitur te eo nomine a nobis summopere laudari, quod relicto omni jurgio, rem Deo gratam perfeceris, societatemque requisieris cum Ecclesia.

PL 8, 557A

それゆえ、あらゆる争いを捨てて神に喜ばれることを成し遂げ、教会との交わりを求めたことのゆえに、汝が我々から大いに称賛されていることを知るがよい。

Epistolae 38.0.3

3

Quo igitur optata assequare, tibi permittendum putavi, ut inscenso publico vehiculo, ad exercitum meae clementiae properes. Tuum deinceps erit nihil cunctari.

PL 8, 557A

それゆえ、汝が望みを遂げることができるよう、私は汝に、公用馬車に乗って、我が寛仁の軍勢のもとへ急行することを許すべきだと考えた。今後、いささかもためらわないことは汝の務めである。

Epistolae 38.0.4

4

Sed cum haec tibi epistola publici vehiculi copiam faciat, ad nos quamprimum accedas, ut et voti compos efficiare, et postquam nos inviseris, congrua fruaris laetitia. Deus te conservet, frater dilecte.

PL 8, 557B

この書簡が汝に公用馬車の使用を与える以上、できるだけ早く我々のもとへ来るように。それは、汝が望みを叶え、我々を訪ねたのちに、ふさわしい喜びを享受できるようにするためである。神が汝を守らんことを、愛する兄弟よ。

Epistolae 38.0.5

5

Hic ille fuit conspirationis exitus: quo peracto, Meletiani a proposito sunt aversi: at Eusebiani ne ita quidem cessavere, illis sequidem non Meletiani, sed Ariani curae erant; veriti scilicet, ne illorum deficiente opera, histriones, rei quam inducere volebant artifices, non suppeterent.

PL 8, 557B

これが、その陰謀の結末であった。これが果たされると、メレティオス派の者たちはその企てから遠ざかった。しかし、エウセビオス派の者たちはそれでもなお止まなかった。実に、彼らが気にかけていたのはメレティオス派ではなく、アレイオス派のことであった。彼らの働きが尽きることで、自分たちが持ち込もうとしている芝居のための役者たちが足りなくなることを恐れたのである。

Epistolae 38.0.6

6

Quare Meletianis iterum concitatis, auctores sunt imperatori, ut synodum denuo Tyri jubeat congregari.

PL 8, 557B

それゆえ、彼らはメレティオス派を再び煽り立て、再びテュロスに教会会議を招集するよう命じることを皇帝に勧めたのである。

Epistolae 38.0.7

7

Tum comes Dionysius mittitur, satellitium militare Eusebianis datur, Macarius vinctus sub militum custodia Tyrum adducitur: meque imperator litteris compulit suis, ut vel invitus isthuc me conferrem.

PL 8, 557B

そこで伯ディオニュシオスが遣わされ、軍の護衛がエウセビオス派に与えられ、マカリオスは縛られて兵士の監視のもとテュロスへ連行された。そして皇帝は、その書簡によって私を、たとえ不本意であってもかの地へ赴くようにと強いたのである。

Epistolae 38.0.8

8

Sed totam conspirationis seriem cognoscere licitum est ex episcoporum Aegyptiorum litteris. Hujus autem ordiendae consilium enarrare operae pretium fuerit; ut hinc eorum adversum nos malignitatem vafritiemque animadvertere quisque valeat.

PL 8, 557C

しかし、この陰謀の一部始終は、エジプトの司教たちの書簡から知ることができる。この企ての起こされた経緯を語ることは、労するに値するであろう。それによって、彼らの我々への悪意と狡猾さとを、誰もが見て取ることができるように。

Epistolae 38.0.9

9

In Aegypto, Lybia et Pentapoli episcopi sunt prope centum; quorum nullus nos accusavit, nullus nos presbyter criminatus est, nullus e populo oblocutus: sed Meletiani jam olim a Petro ejecti, Arianique insidias inter se diviserant; ita ut illi accusandi, hi judicandi sibi partes vindicarent.

PL 8, 557C

エジプト、リビア、ペンタポリスには、およそ百人の司教がいる。そのうち誰一人として我々を告発した者はなく、誰一人として我々を非難した司祭もなく、民のうちにも異を唱えた者はなかった。しかし、かつてペトロスによって追放されていたメレティオス派の者たちと、アレイオス派の者たちとは、互いに罠を分担していた。すなわち、前者は告発する役を、後者は裁く役を自分たちのものとして要求していたのである。

Epistolae 38.0.10

10

Verum nos Eusebium sociosque recusavimus, quod essent nobis haereseos causa inimici: dehinc eum qui accusator ferebatur, nequaquam presbyterum esse planissimum fecimus hoc argumento.

PL 8, 557C

しかし我々は、エウセビオスとその仲間たちを拒んだ。彼らが異端のゆえに我々の敵であったからである。次いで、告発者とされていた者が決して司祭などではないことを、次のような論拠によって我々は極めて明白にした。

Epistolae 38.0.11

11

Quando ad ecclesiae communionem admissus est Meletius (quod utinam nunquam factum fuisset) beatae vir memoriae Alexander ejus exploratam habens calliditatem, catalogum ab eo postulavit eorum episcoporum, quos se aiebat in Aegypto habere: necnon presbyterorum et diaconorum Alexandrinorum qui e suis essent, aut si quos haberet in Alexandrino agro: quod eo egit consilio Alexander Papa, ut ne Meletius, Ecclesiae potestate confidenter assumpta, multas venderet ordinationes, neu quotidie mendaciis suis novos pro libidine subjiceret.

PL 8, 557D

メレティオスが教会の交わりに受け入れられたとき(願わくは、そのようなことが決して起こらなければよかったのだが)、幸いなる記憶の人アレクサンドロスは、彼の狡猾さをよく見抜いていたので、彼が自分はエジプトに有していると称する司教たちの名簿、また彼に属するアレクサンドリアの司祭・助祭たち、あるいはアレクサンドリアの地に彼が有する者たちの名簿を、彼に求めた。司教アレクサンドロスがこの策を講じたのは、メレティオスが教会の権力を大胆にも我がものとして、多くの叙階を売り渡したり、日ごとにその虚言によって新たな者たちを欲するがままに紛れ込ませたりすることのないようにするためであった。

Epistolae 38.0.12

12

Eorum igitur qui in Aegypto essent e suis, hoc breviarium edidit. (Vid. hoc. Brev. Athan. Apol., p. 187.)

PL 8, 560A

そこで、彼はエジプトにいる彼に属する者たちについて、この名簿を公にした。