Epistolae de baptismate haereticorum 6.9.1
Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizaverit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi poterit invocata trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus sancti.
PL 3, 1162Bまた、洗礼を授けた者が誰であるかを問う必要はないと彼らが考えていることも、不合理である。彼らによれば、洗礼を受けた者は、父と子と聖なる霊という三つの名を呼び求めさえすれば、恩寵を得ることができるのだという。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.9.2
Deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his qui perfecti sunt. At quis est in Ecclesia perfectus et sapiens qui hoc aut defendat aut credat quod invocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum et Baptismi sanctificationem, cum haec tunc utique proficiant quando et qui baptizat habet Spiritum sanctum et Baptisma quoque ipsum non sit sine Spiritu constitutum.
PL 3, 1162Bそうなると、これこそがパウロの言う、完全な者たちのうちにある知恵だということになろう。しかし教会のうちで、この名を呼び求めるだけの裸の行為が、罪の赦しと洗礼の聖化とに十分であると擁護し、あるいは信じるほどの、完全にして知恵ある者があろうか。これらのことが効を奏するのは、洗礼を授ける者が聖なる霊を有しており、洗礼そのものもまた霊なしには成り立たない場合に限られるのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.9.3
Sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur mente et fide sua Baptismi gratia consequi posse. Quod et ipsum sine dubio ridiculum est quasi de coelo adducere ad se possit aut mens prava justorum sanctificationem aut fides falsa credentium veritatem.
PL 3, 1163Aしかし彼らは、外部でどのような仕方であれ洗礼を受けた者でも、自らの心と信仰によって洗礼の恩寵を得ることができると言う。だがこのこと自体、疑いなく滑稽である。あたかも、邪な心が義人たちの聖化を、あるいは偽りの信仰が信じる者たちの真理を、天から自分のもとへ引き下ろすことができるかのようだからである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.9.4
Non omnes autem qui nomen Christi invocant audiri et invocationem suam consequi aliquid gratiae posse Dominus ipse manifestat dicens: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; et multos fallent (Marc. XIII, 6) .
PL 3, 1163Aしかし、キリストの名を呼び求める者がみな聞き入れられ、その呼び求めによって何らかの恩寵を得られるわけではないことは、主ご自身が次のように言って明らかにしておられる。「多くの者が私の名を名乗って来て、〈私はキリストである〉と言い、多くの者を惑わすであろう」(マルコ13:6)。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.9.5
Nulla quippe differentia est inter pseudo-prophetam et haereticum. Nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento Baptismi fallit: Mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum voluntates.
PL 3, 1163A実に、偽預言者と異端者との間には何の違いもない。かの者が神あるいはキリストの名において欺くように、この者は洗礼の秘跡において欺くのである。両者とも、人々の意志を欺くために偽りに頼っているのである。