Epistolae de baptismate haereticorum 5.13.1
Porro autem quod quidam eos salutari aqua et fide legitima Christi gratiam consecutos non christianos sed clinicos vocant, non invenio unde hoc nomen assumant; nisi forte qui plura et secretiora legerunt apud Hippocratem vel Soranum, clinicos istos deprehenderunt.
PL 3, 1148Bさらにまた、ある人々は、救いの水と正当な信仰とによってキリストの恩寵を得た者たちを、キリスト教徒ではなく『病床の受洗者』——病の床で洗礼を受けた者の意——と呼んでいるが、私にはこの呼び名がどこから取られたのか分からない。ヒッポクラテスやソラノスの書物の、より多く、より秘められた箇所を読んだ者たちが、そこにこの『病床の者』という語を見出したというのでなければ。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.13.2
Ego enim, qui clinicum de Evangelio novi, scio paralytico illi et debili per longa aetatis curricula in lecto jacenti nihil infirmitatem suam obfuisse quominus ad firmitatem caelestem plenissime perveniret, nec tantum indulgentia dominica excitatum de grabato esse, sed ipsum grabatum suum reparatis et vegetatis viribus sustulisse.
PL 3, 1149A私は、福音書の中の『病床の者』を知る者として、こう知っている。長年にわたり床に伏していたあの中風の弱った者にとって、その病弱さは、天上の堅固さに全き仕方で至ることの妨げには少しもならなかった。彼は主の慈悲によって寝床から起こされただけでなく、力を回復し、生気を取り戻して、自分の寝床そのものを担ぎ上げたのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.13.3
Et idcirco, quantum fide concipere et sentire nobis datur, mea sententia haec est, ut christianus judicetur legitimus quisquis fuerit in Ecclesia lege et jure fidei divinam gratiam consecutus.
PL 3, 1149Aそれゆえ、我々に信仰によって理解し、感じ取ることが許される限りにおいて、私の見解はこうである。教会の中で、信仰の法と権利とによって神の恩寵を得た者は誰であれ、正当なキリスト教徒と判じられるべきである。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.13.4
Aut si aliquis existimat eos nihil consecutos eo quod aqua salutari tantum perfusi sint, sed inanes et vacui sunt, non decipiantur, ut si incommodum languoris evaserint et convaluerint, baptizentur.
PL 3, 1149Aあるいは、もし誰かが、彼らは救いの水を注がれただけであるがゆえに何も得ておらず、空しく虚ろな者にすぎないと考えるのであれば、彼らが欺かれて、病の患いを免れ健康を取り戻した暁に〔改めて〕洗礼を授けられる、というようなことがあってはならない。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.13.5
Si autem baptizari non possunt qui jam baptismo ecclesiastico sanctificati sunt, cur in fide sua et Domini indulgentia scandalizantur?
PL 3, 1149Bしかし、すでに教会の洗礼によって聖なるものとされた者たちが〔重ねて〕洗礼を受けることができないのであれば、なぜ彼らは自分自身の信仰と主の慈悲とにつまずくのか。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.13.6
An consecuti sunt quidem gratiam dominicam, sed breviore et minore mensura muneris divini ac Spiritus sancti, ut habeantur quidem christiani, non sint tamen caeteris adaequandi?
PL 3, 1149Bそれとも、彼らは主の恩寵を確かに得てはいるが、神の賜物と聖なる霊とのより短く、より少ない量においてであり、それゆえキリスト教徒とはみなされても、他の者たちと同等に扱われるべきではない、というのか。