Epistolae de baptismate haereticorum 6.18.1
Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi, quando huic loco breviter occurri possit et dici quoniam, si in nomine Christi valuit foris baptisma ad hominem purgandum in ejusdem Christi nomine valere illic potuit et manus impositio ad accipiendum Spiritum sanctum.
PL 3, 1169Cしかし彼は言う、「キリストの名は信仰と洗礼の聖化とに大いに益するものであり、誰であれどこであれキリストの名によって洗礼を受けた者は直ちにキリストの恩寵を得る」と。この点には手短に応じ、こう言うことができる。すなわち、もし外部においてキリストの名によって、人を清めるための洗礼が有効であったのなら、同じキリストの名によって、聖なる霊を受けるための按手もまたそこで有効でありえたはずである、と。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.18.2
Et incipient caetera quoque quae apud haereticos aguntur justa et legitima videri, quando in nomine Christi gerantur, secundum quod vos in epistola vestra exsecuti estis, non nisi in Ecclesia sola valere posse nomen Christi, cui uni concesserit Christus coelestis gratiae potestatem.
PL 3, 1170Aそうなれば、異端者たちのもとで行われている他の事柄までも、キリストの名において行われてさえいれば、正しく合法的なものと見え始めるであろう——諸君が手紙の中で説き明かしたところによれば、キリストの名は教会以外のどこにも通用しえず、天上の恩寵の権能はただ教会にのみキリストが許したものであったはずなのに。