キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput V 第VI書簡 第V章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1158A · 4 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 6.5.1

1

Quoniam vero legatus iste a vobis missus regredi ad vos festinabat, et hibernum tempus urgebat, quantum potuimus ad scripta vestra rescripsimus.

PL 3, 1158A

しかし、諸君から遣わされたこの使者が、諸君のもとへ急いで帰ろうとしており、また冬の季節が差し迫っていたので、我々はできる限りのことを、諸君の書き送ったものに対する返書として記した。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.5.2

2

Et quidem, quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi Apostoli eos qui ab haeresi veniunt baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime vos respondistis neminem tam stultum esse qui hoc credat Apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea exstitisse, cum et Marcion, Cerdonis discipulus, inveniatur sero post Apostolos et post longa ab eis tempora sacrilegam adversus Deum traditionem induxisse; Apelles quoque, blasphemiae ejus consentiens, multa alia nova et graviora fidei ac veritati inimica addiderit.

PL 3, 1158B

そして、ステファヌスが述べたこと――すなわち、使徒たちが異端から来る者たちに洗礼を授けることを禁じ、これを後代の者たちに守るべきものとして伝えたかのように言ったこと――に関する限り、諸君は、使徒たちがこれを伝えたなどと信じるほど愚かな者は誰もいないと、きわめて十分に答えた。というのも、まさにその異端そのものが、後になってから忌まわしく憎むべきものとして現れたことは明らかだからである。マルキオンは、ケルドの弟子であるが、使徒たちより後、彼らから長い年月を経て、神に背く瀆聖的な伝承を持ち込んだことが知られている。アペレスもまた、彼の冒瀆に同調し、信仰と真理に敵対する新たな、より重大な事柄を数多く付け加えた。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.5.3

3

Sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi, post Apostolos et post longam aetatem, adversus Ecclesiam Dei sceleratis mendaciis suis rebellaverint.

PL 3, 1158B

さらに、ウァレンティヌスとバシリデスの時代もまた明らかである。彼らもまた、使徒たちより後、長い年月を経て、その邪悪な偽りをもって神の教会に反逆したのである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.5.4

4

Caeteros quoque haereticos constat pravas suas sectas et inventiones perversas, prout quisque errore ductus est, postea induxisse; quos omnes manifestum est a semetipsis damnatos esse, et ante diem judicii inexcusabilem sententiam adversus semetipsos dixisse: quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ipsis se adjudicat, et se ipse participem talibus faciendo condemnat.

PL 3, 1158C

その他の異端者たちについても、おのおのが誤りに導かれるままに、その邪な分派と倒錯した考案とを後になって持ち込んだことは明らかである。そして、彼らすべてが自ら自身によって断罪されており、審判の日を待たずして、申し開きの余地なき判決を自分自身に対して下したことも明白である。彼らの洗礼を是とする者は、彼らとともに自らに判決を下し、そのように行うことで自らをその仲間とし、自らを罪に定めていること以外の何であろうか。