キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput XXV 第VI書簡 第XXV章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1174B · 11 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.1

1

Haec Apostoli mandata et monitasalutaria quam diligenter Stephanus implevit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco servans.

PL 3, 1174B

使徒のこれらの命令と有益な訓戒を、ステファヌスはいかに忠実に果たしたことか――何よりもまず心の謙虚さと柔和さを保ちながら。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.2

2

Quid enim humilius aut lenius quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis vario discordiae genere rumpentem, modo cum Orientalibus, quod nec vos latere confidimus, modo vobiscum, qui in Meridie estis; a quibus legatos episcopos patienter satis et leniter suscepit, ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc insuper, dilectionis et charitatis memor, praeciperet fraternitati universae ne quis eos in domum suam reciperet, ut venientibus, non solum pax et communio, sed et tectum et hospitium negaretur.

PL 3, 1174B

実に、これより謙虚で柔和なことがあろうか――全世界にわたるこれほど多くの司教たちと仲違いし、それぞれに異なる不和の種をもって和解を破り、あるときは東方の者たちと、これは諸君の耳にも届いていないはずはないと我々は確信しているが、またあるときは南方にいる諸君と。その諸君のもとから遣わされた使節の司教たちを、彼はよくよく辛抱強く、よくよく穏やかに迎え入れたので、共通の話し合いの言葉にすら彼らを与らせず、そのうえなお、愛と慈しみを忘れずに、全兄弟団に命じて、誰も彼らを自分の家に迎え入れないようにさせ、やって来る者たちには和解と交わりばかりか、屋根と宿さえも拒ませたのである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.3

3

Hoc est servasse unitatem spiritus in conjunctione pacis, abscindere se a charitatis unitate, et alienum se per omnia fratribus facere, et contra sacramentum et fidem contumacis furore discordiae rebellare.

PL 3, 1175A

霊の一致を和解の絆のうちに保つとは、まさにこのことである――愛の一致から自らを切り離し、あらゆる点で兄弟たちにとって無縁の者となり、不従順な不和の激情をもって秘義と信仰に反逆することなのだ。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.4

4

Apud talem potest esse unum corpus et unus spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis et incerta? Sed quantum ad illum pertinet, relinquamus. Excutiamus potius id de quo maxima quaestio est.

PL 3, 1175A

そのような者のうちに、一つの体と一つの霊があり得るだろうか。その者にあっては、おそらく魂そのものすら一つではあるまい――それほどに移ろいやすく、揺れ動き、不確かなのだから。だが、彼について論じるのはこのあたりで措いておこう。むしろ、最大の争点となっている事柄を吟味しよう。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.5

5

Qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma dicunt esse et in nullo discrepare. Sed quid ait apostolus Paulus?

PL 3, 1175A

異端者たちによって洗礼を受けた者たちを、あたかも正当な洗礼の恩寵を得たかのように迎え入れるべきだと主張する者たちは、我々の洗礼と彼らの洗礼とは一つであり、何ら異ならないと言う。だが、使徒パウロは何と言っているか。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.6

6

Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus (Ephes. IV, 5) . Si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, sine dubio et fides una est. Si autem fides una est, utique et Dominus unus est. Si Dominus unus est, consequens est dicere quia unus est.

PL 3, 1175B

「主は一つ、信仰は一つ、洗礼は一つ、神は一つである」(エフェソ4:5)。もし異端者たちの洗礼が我々の洗礼と一つの同じものであるなら、疑いなく信仰もまた一つである。信仰が一つであるなら、当然主もまた一つである。主が一つであるなら、〔神も〕一つであると言うほかない。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.7

7

Si autem haec unitas, quae separari omnino et dividi non potest, etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus, ut quid illos haereticos et non christianos vocamus?

PL 3, 1176A

だが、この一致――決して切り離すことも分けることもできない一致――が異端者たちのもとにも存在するのなら、我々はこれ以上何を争っているのか。なぜ彼らを異端者と呼び、キリスト教徒と呼ばないのか。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.8

8

Porro, cum nobis et haereticis nec Deus unus sit, nec Dominus unus, nec una Ecclesia, nec fides una, sed nec unus spiritus, aut corpus unum, manifestum est nec baptisma nobis et haereticis commune esse posse, quibus nihil est omnino commune.

PL 3, 1176A

しかも、我々と異端者たちの間には、神も一つでなく、主も一つでなく、教会も一つでなく、信仰も一つでなく、霊も体も一つではないのだから、我々と異端者たちのあいだに洗礼が共通のものでありえないことは明らかである。両者のあいだには、およそ何一つ共通のものがないのだから。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.9

9

Et tamen non pudet Stephanum talibus adversus Ecclesiam patrocinium praestare et propter haereticos asserendos fraternitatem scindere, insuper et Cyprianum pseudo-christum et pseudo-apostolum et dolosum operarium dicere.

PL 3, 1176A

それでもなおステファヌスは、そのような者たちに教会に敵対する後ろ盾を与え、異端者たちを擁護するために兄弟の絆を引き裂くことを恥じない。そのうえ、キプリアヌスを偽キリスト、偽使徒、欺きの働き手と呼ぶことさえ恥じないのである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.10

10

Qui omnia in se esse conscius praevenit, ut alteri ea per mendacium objiceret quae ipse ex merito audire deberet.

PL 3, 1176B

彼はこれらすべてが自分自身のうちにあると自覚しているからこそ、先んじて、本来なら自分がその報いとして聞くべきことを、偽りによって他人に投げつけるのである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.25.11

11

Bene te valere omnibus nobis cum universis qui in Africa sunt episcopis et cunctis clericis et omni fraternitate universi optamus, ut perpetuo unanimes et unum sentientes habeamus nobiscum etiam de longinquo adunatos.

PL 3, 1177A

アフリカにいるすべての司教たち、そしてすべての聖職者たち、全兄弟団とともに、お前が我々皆のために息災であるようにと、我々一同は願っている。それは、遠く離れていてもなお、お前と我々とが永久に心を一つにし、思いを一つにして結ばれていられるためである。