Epistolae de baptismate haereticorum 5.9.1
Atque ut magis intelligi posset contra ejusmodi audaciam quae sit censura divina, invenimus in tali facinore non solum duces et auctores sed et participes poenis destinari, nisi se a communione malorum separaverint, praecipiente per Moysen Domino et dicente: Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis in peccato eorum (Num. XVI) .
PL 3, 1145Aそしてこの種の大胆さに対して神に由来する譴責の権能がいかなるものであるかをいっそうよく理解しうるように、我々は、そのような悪行において、指導者たちと創始者たちだけでなく、悪しき者たちとの交わりから自らを離さない限り、加担者たちもまた罰へと定められることを見いだす。主はモーセを通して命じてこう言われた。『この最も頑なな者たちの天幕から離れよ。彼らに属するもの一切に触れてはならない。彼らの罪において共に滅びないためである』(民数記16)。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.9.2
Et quod comminatus per. Moysen Dominus fuerat implevit, ut quisquis se a Chore et Dathan et Abiron non separasset, poenas statim pro impia communione persolveret.
PL 3, 1145Aそして主がモーセを通して脅していたことを、主は成就された。すなわち、コレ、ダタン、アビロンから自らを離さなかった者は誰であれ、その不敬虔な交わりのゆえにただちに罰を払うことになった。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.9.3
Quo exemplo ostenditur et probatur obnoxios omnes et culpae et poenae futuros qui se schismaticis contra praepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerint.
PL 3, 1145Bこの実例によって、上に立つ者たちと司教たちに逆らって不敬虔な向こう見ずさをもって離教者たちに己を混じらせた者は皆、咎にも罰にも服することになると示され、証明される。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.9.4
Sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus contestatur et dicit: Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur (Osee, IX), docens scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio conjungi qui fuerint eorum peccato contaminati.
PL 3, 1145B同様に、聖なる霊は預言者ホセアを通しても証しして言われる。『彼らの生贄は喪のパンのようなものであり、それを食べる者は皆、汚される』(ホセア9)。これは、彼らの罪によって汚された者は皆、まったくもって創始者たちと共に刑罰に結びつけられることを教え、示しているのである。