キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput XX 第VI書簡 第XX章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1170C · 1 sectio

Epistolae de baptismate haereticorum 6.20.1

1

Ad illud autem quod pro haereticis ponunt, et aiunt Apostolum dixisse, Sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur (Philip., I, 18) , ut respondeamus, ineptum est, quando manifestum sit Apostolum in epistola sua qua hoc dixit, neque haereticorum neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratribus tantum, sive perfide secum loquentibus, sive in fide sincera perseverantibus, nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere, et quid Apostolus dixerit, de ipso Apostolo recognoscere.

PL 3, 1170C

しかし、彼らが異端者たちの側に立てて引く、使徒が「機会によってであれ、真理によってであれ、キリストが告げ知らされるように」(フィリピ1:18)と言ったという件については、これに答えること自体が愚かしい。なぜなら、使徒がこの言葉を述べた当の書簡において、異端者のことも彼らの洗礼のことも一切触れておらず、ただ兄弟たちについて——使徒に対して不誠実に語る者であれ、真実の信仰にとどまり続ける者であれ——語ったにすぎないことは明らかだからである。これを長々と論じ立てる必要はなく、ただその書簡自体を読み、使徒自身の言葉から使徒が何を言ったのかを確かめれば十分である。