Epistolae de baptismate haereticorum 3.15.1
Si autem quid Apostoli de haereticis senserint consideremus, inveniemus eos in omnibus epistolis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam pravitatem.
PL 3, 1118Cしかし、使徒たちが異端者について何を考えていたかを我々が考察するならば、彼らがそのすべての書簡において異端者たちの瀆聖的な邪悪を呪い、忌み嫌っていることを見出すであろう。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.15.2
Nam cum dicant sermonem eorum ut cancer serpere (II Tim., II, 17) , quomodo potest is sermo dare remissam peccatorum qui ut cancer serpit ad aures audientium?
PL 3, 1118Cなぜなら、彼らの言葉は癌のように這い広がると言われている以上(二テモテ2:17)、聞く者たちの耳に癌のように這い広がるその言葉が、どうして罪の赦しを与えることができようか。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.15.3
Et cum dicant nullam participationem esse justitiae et iniquitati, nullam communionem lumini et tenebris (II Cor. VI, 14) , quomodo possunt aut tenebrae illuminare aut iniquitas justificare?
PL 3, 1119Aまた、正義と不義には何の関わりもなく、光と闇には何の交わりもないと言われている以上(二コリント6:14)、闇がどうして照らすことができ、不義がどうして義とすることができようか。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.15.4
Et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu (I Joan. IV, 3) , quomodo gerunt spiritalia et divina qui sunt hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus antichristi?
PL 3, 1119Aまた、彼らは神に属する者ではなく反キリストの霊に属する者であると言われている以上(一ヨハネ4:3)、神の敵であり、その胸を反キリストの霊が占めている者たちが、どうして霊的で神的な事柄を執り行うことができようか。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.15.5
Quare si rejectis humanae contentionis erroribus ad evangelicam auctoritatem atque ad apostolicam traditionem sincera et religiosa fide revertamur, intelligemus nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere qui spargentes atque impugnantes Ecclesiam Christi, a Christo ipso adversarii, ab Apostolis vero ejus antichristi nominantur.
PL 3, 1119Aそれゆえ、もし我々が、人間的な争いの誤りを退け、純粋で敬虔な信仰をもって福音の権威と使徒たちの伝承へと立ち返るならば、キリストの教会を散らし攻撃する者たち——キリスト自身によっては敵対者と呼ばれ、その使徒たちによっては反キリストと呼ばれる者たち——には、教会に属し救いをもたらす恩寵について何一つ許されていないことを理解するであろう。