Epistolae de baptismate haereticorum 6.7.1
Sed et ad illam partem bene a vobis responsum est ubi Stephanus in epistola sua dixit « haereticos quoque ipsos in baptismo convenire, et quod alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum, » quasi et nos hoc facere debeamus.
PL 3, 1160Aさらに、次の点についても、諸君はみごとに答えた。すなわち、ステファヌスはその書簡の中で「異端者たち自身もまた洗礼に関して一致しており、互いに相手方から来た者に洗礼を授けず、ただ交わりを許すだけである」と述べ、あたかも我々もそうすべきであるかのように言ったのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.7.2
Quo in loco, etsi vos jam probastis satis ridiculum esse ut quis sequatur errantes, illud tamen ex abundanti addimus, non esse mirum si sic haeretici agant, qui, etsi in quibusdam minoribus discrepant, in eo tamen, quod est maximum, unum et eumdem consensum tenent ut blasphement Creatorem, quaedam somnia sibi et phantasmata ignoti Dei confingentes; quos utique consequens est sic consentire in baptismi sui vanitate ut consentiunt in repudianda divinitatis veritate.
PL 3, 1160Aこの点について、誤っている者たちに従うことがいかに滑稽であるかは、諸君がすでに十分に示したところであるが、それでもなお、余分ながら次の一点を付け加えておく。異端者たちがそのように振る舞うのは何ら不思議ではない。彼らは些細な点ではいくらか食い違っていても、最も重大な点、すなわち創造主を冒瀆するという点においては、一つの同じ合意を保っており、彼ら自身のために、未知なる神についての夢想や幻影を思い描いているのである。こうした者たちが、自分たちの洗礼の空しさについて一致するのは、神性の真理を斥けることにおいて一致するのと、当然同じことなのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.7.3
De quibus, quoniam longum est ad singula eorum vel scelesta vel supervacua respondere satis est breviter illud in compendio dicere, eos qui non teneant verum Dominum, Patrem, tenere non posse nec Filii nec Spiritus sancti veritatem, secundum quod etiam illi qui Cataphrygae appellantur, et novas prophetias usurpare conantur, nec Patrem possunt habere nec Filium nec [Spiritum sanctum] ; a quibus si quaeramus quem Christum praedicent, respondebunt eum se praedicare qui miserit Spiritum per Montanum et Priscam locutum.
PL 3, 1160B彼らについては、その邪悪な、あるいは無用な個々の点に一つ一つ答えるのは長くなりすぎるので、要約して簡潔にこう言えば十分である。真の主なる父を保持していない者たちは、子の真理も聖なる霊の真理も保持しえない。これは、カタフリュギア派と呼ばれ、新たな預言を我がものにしようとしている者たちについても同様であって、彼らは父を持つことも、子を持つことも、〔聖なる霊を持つことも〕できない。彼らに、いったい誰をキリストと宣べ伝えているのかと問うならば、モンタヌスとプリスカを通して語った霊を遣わした方を宣べ伝えているのだ、と答えるであろう。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.7.4
In quibus cum animadvertamus non veritatis Spiritum sed erroris fuisse, cognoscimus eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem vindicant Christum habere non posse.
PL 3, 1161A彼らのうちにあるものが真理の霊ではなく誤りの霊であったと見て取るとき、我々は、キリストの信仰に逆らってかの偽りの預言を擁護する者たちが、キリストを有することはできないと知るのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.7.5
Sed et caeteri quique haeretici, si se ab Ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt, quando omnis potestas et gratia in Ecclesia constituta sit, ubi praesident majores natu, qui et baptizandi et manum imponendi et ordinandi possident potestatem.
PL 3, 1161Aそのほかのいかなる異端者たちも、神の教会から自らを引き裂いた以上、何らの権力も恩寵も持ちえない。あらゆる権力と恩寵は教会のうちに据えられているのであり、そこでは長老たちが座を占めていて、洗礼を授け、按手し、按立する権力を保持しているからである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.7.6
Haeretico enim, sicut ordinare non licet nec manum imponere, ita nec baptizare nec quicquam sancte nec spiritaliter gerere, quando alienus sit a spiritali et deifica sanctitate.
PL 3, 1161A異端者には、按立することも按手することも許されていないのと同様に、洗礼を授けることも、聖なる仕方であれ霊的な仕方であれ何かを執り行うことも許されていない。彼は霊的で神化する聖性とは無縁の者だからである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.7.7
Quod totum nos jampridem in Iconio, qui Phrygiae locus est, collecti in unum convenientibus ex Galatia et Cilicia et caeteris proximis regionibus, confirmavimus tenendum contra haereticos firmiter et vindicandum, cum a quibusdam de ista re dubitaretur.
PL 3, 1161Aこのことはすべて、我々がかつてイコニウムにおいて——それはフリュギアの一地方である——一堂に会し、ガラティアやキリキアやその他近隣の諸地方から集まった者たちとともに、この件について疑いを抱く者があったために、異端者たちに対してこれを堅く保持し、擁護すべきことをすでに確認したのである。