Epistolae de baptismate haereticorum 4.2.1
A quacumque haeresi venientem baptizari in Ecclesia vetuit, id est, omnium haereticorum baptismata justa esse et legitima judicavit.
PL 3, 1129A彼は、いかなる異端から来た者であれ、教会において洗礼を授けることを禁じた。すなわち、あらゆる異端者の洗礼を正当かつ合法なものと判じたのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.2.2
Et cum singulae haereses singula baptismata et diversa peccata habeant, hic cum omnium baptismo communicans universorum delicta in sinum suum coacervata congessit.
PL 3, 1129A各々の異端がそれぞれ異なる洗礼と様々な罪とを有しているのだから、この人はすべての洗礼と交わることによって、あらゆる者の罪を自分の懐に積み重ねて寄せ集めたのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.2.3
Et praecepit nihil aliud innovari nisi quod traditum est; quasi is innovet qui unitatem tenens, unum baptisma uni Ecclesiae vindicat, et non ille utique qui unitatis oblitus mendacia et contagia profanae tinctionis usurpat.
PL 3, 1129Aまた彼は、伝承されたこと以外は何も新たにしないようにと命じた。あたかも、一致を保ち、唯一の洗礼を唯一の教会に固有のものと主張する者こそが新しいことをしているのであって、一致を忘れ、俗なる浸礼の偽りと穢れとを我がものとする者はそうではない、と言わんばかりに。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.2.4
Nihil innovetur, inquit, nisi quod traditum est. Unde est ista traditio? Utrumne de dominica et evangelica auctoritate descendens, an de Apostolorum mandatis atque epistolis veniens?
PL 3, 1129A「伝承されたこと以外は何も新たにしてはならない」と彼は言う。だが、その伝承はどこから来ているのか。主の権威と福音の権威から下って来たものか、それとも使徒たちの命令や書簡から来ているものか。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.2.5
Ea enim facienda esse quae scripta sunt Deus testatur et praemonet ad Jesum Nave dicens: Non recedet liber legis hujus ex ore tuo, sed meditaberis in eo die ac nocte, ut observes facere omnia quae scripta sunt in eo (Josue I, 8) Item Dominus Apostolos suos mittens mandat baptizari Gentes et doceri ut observent omnia quaecumque ille praecepit (Matth. XXVIII, 19, 20) .
PL 3, 1129B実に、書かれたことを行うべきであると神は証しし、あらかじめヨシュアに告げてこう言われた。「この律法の書を汝の口から離すな。昼も夜もそれを思い巡らし、その中に書かれているすべてのことを行うよう努めよ」(ヨシュア記1:8)。同様に、主は使徒たちを遣わすにあたり、諸国民に洗礼を授け、彼が命じたすべてのことを守るよう教えることを命じられた(マタイ28:19-20)。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.2.6
Si ergo aut in Evangelio praecipitur aut in Apostolorum epistolis vel actibus continetur ut a quacumque haeresi venientes non baptizentur, sed tantum manus illis imponatur in poenitentiam, observetur divina haec et sancta traditio.
PL 3, 1129Bそれゆえ、もし福音書において命じられているか、あるいは使徒たちの書簡や使徒言行録の中に、いかなる異端から来た者であれ洗礼を授けてはならず、ただ悔い改めのために按手するだけでよいと記されているならば、この神的にして聖なる伝承を守るべきである。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.2.7
Si vero ubique haeretici nihil aliud quam adversarii et antichristi nominantur, si vitandi et perversi et a semetipsis damnati pronuntiantur, quale est ut videantur damnandi a nobis non esse quos constat apostolica contestatione a semetipsis damnatos esse?
PL 3, 1129Bしかし、もしいたるところで異端者たちが敵対者、反キリスト以外の何ものでもないと呼ばれ、避けるべき者、邪悪な者、自ら自らを断罪した者と宣告されているのであれば、使徒の証言によって自ら自らを断罪したことが明らかなその者たちを、我々が断罪すべきでないと見なされるとは、いったいどうしたことであろうか。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.2.8
Ut nemo infamare Apostolos debeat, quasi illi haereticorum baptismata probaverint, aut eis sine Ecclesiae baptismo communicaverint, quando talia de haereticis Apostoli scripserint, et hoc cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoque Marcion Ponticus de Ponto emersisset, cujus magister Cerdon sub Hygino tunc episcopo, qui in urbe nonus fuit, Romam venit; quem Marcion secutus, additis ad crimen augmentis, impudentius caeteris et abruptius in Deum patrem creatorem blasphemare instituit, et haereticum furorem sacrilegis armis contra Ecclesiam rebellantem sceleratius et gravius armavit.
PL 3, 1129Cそれは、あたかも使徒たちが異端者の洗礼を是認したか、あるいは教会の洗礼なしに彼らと交わりを結んだかのように、誰も使徒たちを誹謗してはならないためである。使徒たちが異端者についてこのように書いたのは、より激しい異端の疫禍がまだ噴出しておらず、ポントスのマルキオンもまだポントスから現れていなかった時のことなのである。マルキオンの師であるケルドンは、当時の司教であり、ローマ市において第九代目にあたるヒュギヌスの下で、ローマに来た。マルキオンは彼に従い、その罪にさらに増し加えて、他の誰よりも恥知らずに、かつ性急に、創造主なる父なる神を冒瀆し始め、教会に反逆する異端の狂気を、瀆聖的な武器でもって、いっそう邪悪に、いっそう重く武装させたのである。