Epistolae de baptismate haereticorum 6.8.1
Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam nativitatem in haereticorum Baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur Spiritum sanctum non esse, considerent et intelligant spiritalem nativitatem sine Spiritu esse non posse, secundum quod et beatus apostolus Paulus eos qui ab Joanne baptizati fuerant, priusquam missus esset Spiritus sanctus a Domino, baptizavit denuo spiritali Baptismo, et sic eis manum imposuit ut acciperent Spiritum sanctum (Act. XIX) .
PL 3, 1161Bしかるに、ステファヌスおよび彼に同意する者たちは、異端者たちの洗礼のうちにも罪の赦しと再生とが生じうると主張しているが、彼ら自身、その者たちのもとには聖なる霊が存在しないことを認めている以上、霊的な再生が霊なしにはありえないことを、彼らは考え、理解するべきである。祝福された使徒パウロもまた、主から聖なる霊が遣わされる以前にヨハネから洗礼を受けていた者たちに、あらためて霊的な洗礼を授け、そのうえで按手して彼らが聖なる霊を受けるようにしたのと同様である(使徒言行録19)。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.8.2
Quale est autem ut cum Paulum post Joannis baptisma iterato discipulos suos baptizasse videamus, nec eos qui ab haeresi ad Ecclesiam veniunt post illicitam et profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus?
PL 3, 1162Aしかし、パウロがヨハネの洗礼の後、その弟子たちに重ねて洗礼を授けたのを我々が見ているというのに、異端から教会へやって来る者たちに対しては、彼らの不法で俗なる浸礼の後に洗礼を授けることをためらうというのは、いったいどういうことであろうか。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.8.3
Nisi si his episcopis quibus [nunc] minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus impositionem venientibus haereticis dare Spiritum sanctum, Paulus autem idoneus non fuerit qui ab Joanne baptizatis Spiritum sanctum per manus impositionem daret, nisi eos prius etiam Ecclesiae Baptismo baptizasset.
PL 3, 1162Aそうでなければ、パウロは〔今や〕これらの司教たちより劣っていた、ということにでもなるのだろうか。すなわち、この者たちのほうは按手だけによって、やって来る異端者たちに聖なる霊を与えることができるのに、パウロは、まず教会の洗礼で彼らに洗礼を授けたのでなければ、ヨハネから洗礼を受けた者たちに按手によって聖なる霊を与えるにはふさわしくなかった、というわけである。