キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola IV, Caput X 第IV書簡 第X章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1135A · 7 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 4.10.1

1

Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua prava et falsa defendat quam ad alterius recta et vera consentiat.

PL 3, 1135A

思い込みと強情への執心のために、人は他者の正しく真実なことに同意するよりも、むしろ自分の誤った偽りのことを弁護しがちになるものである。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.10.2

2

Cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum, nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere (II Tim. II, 24) . Docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis.

PL 3, 1135A

このことを見越して、祝福された使徒パウロはテモテに書き送り、司教は争いを好まず、論争を好まず、柔和で教えを受け入れる者であるべきだと戒めている(二テモテ2:24)。教えを受け入れる者とは、学ぶことの忍耐において穏やかで柔和な者のことである。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.10.3

3

Oportet enim episcopum non tantum docere, sed et discere; quia et ille melius docet qui quotidie crescit et proficit discendo meliora.

PL 3, 1135A

司教は教えるだけでなく学びもしなければならない。日々成長し、より善いことを学んで前進する者こそ、よりよく教えるからである。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.10.4

4

Quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet praemonens ut si alii sedenti melius revelatum fuerit, prior taceat (I Cor. XIV, 30) . In compendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere et invenire atque eruere veritatem.

PL 3, 1135B

この同じことを、使徒パウロもまた、座っている他の者によりよい啓示が与えられたなら、先の者は黙るべきだと予め戒めて教えている(一コリント14:30)。敬虔で純朴な精神の持ち主にとっては、誤りを捨て去ることも、真理を見出し掘り起こすことも、たやすいことである。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.10.5

5

Nam si ad divinae traditionis caput et originem revertamur, cessat error humanus, et sacramentorum coelestium ratione perspecta, quicquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem veritatis aperitur.

PL 3, 1135B

なぜなら、我々が神的な伝承の源泉と起源に立ち返るならば、人間の誤りは止み、天の秘義の理が見極められるとき、闇の雲と暗黒のもとに隠されていたものは何であれ、真理の光のうちに開かれるからである。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.10.6

6

Si canalis aquam ducens, qui copiose prius et largiter profluebat, subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus venis in capite unda siccaverit, an vero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit; ut si vitio interrupti aut bibuli canalis effectum est quo minus aqua continua perseveranter ac jugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum atque ad potum civitatis aqua collecta eadem ubertate atque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur.

PL 3, 1135B

水を導く水路が、以前は豊かに大量に流れていたのに、突然涸れたとするならば、その欠乏の理由をそこで知るために、水源へと赴くのではないか——水源において脈が涸れて水が涸れたのか、それとも水源からは満々と完全に流れ出していながら、途中で止まったのか、と。もし水路が断たれたり水を漏らしたりする欠陥のために、水が絶えず持続して流れなくなったのであれば、水路を修復し補強することによって、都市の使用と飲用のために集められる水が、水源から出るのと同じ豊かさと完全さで、再び現れるようにするためである。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.10.7

7

Quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta divina servantes, ut si in aliquo nutaverit et vacillaverit veritas, ad originem dominicam et ad evangelicam atque apostolicam traditionem revertamur, et inde surgat actus nostri ratio, unde et ordo et origo surrexit.

PL 3, 1135C

神の定めを守る神の司教たちも、今まさにこれを行うべきである。すなわち、真理が何らかの点で揺らぎぐらついたときには、我々は主に発する起源、福音的かつ使徒的な伝承へと立ち返り、そこから我々の行為の理拠が生まれるようにするのである——まさに秩序と起源がそこから立ち上がったのと同じところから。