Epistolae de baptismate haereticorum 6.24.1
Vide qua imperitia reprehendere audeas eos qui contra mendacium pro veritate nituntur. Quis enim justius indignari contra alterum debuit? utrumne qui hostes Dei asserit, an vero qui adversus eum qui hostes Dei asserit pro Ecclesiae veritate consentit?
PL 3, 1173B真理のために偽りに抗して努める者たちを、お前がいかなる無知でもって非難してはばからないのか、見るがよい。いったい、より正当にもう一方に対して憤るべきであったのはどちらか。〔ある者たちを〕神の敵であると主張する者か、それとも神の敵であると主張するその者に逆らって教会の真理のために立つ者か。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.24.2
Nisi quod imperitos etiam animosos atque iracundos esse manifestum est, dum per inopiam consilii et sermonis ad iracundiam facile vertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat Scriptura divina: Homo animosus parat lites, et vir iracundus exaggerat peccata (Prov. XXIX, 22) .
PL 3, 1173Bただし、無知な者たちがまた気短で怒りっぽいものであることは明らかである。思慮の乏しさと弁舌の乏しさゆえに、たやすく怒りへと転じるからである。それゆえ神の聖典は、ほかの誰にもまして、まさにお前についてこう語っている。「気短な者は争いを引き起こし、怒りっぽい者は罪を積み重ねる」(箴言29:22)。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.24.3
Lites enim et dissensiones quantas parasti per Ecclesias totius mundi? Peccatum vero quam magnum tibi exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti! Excidisti enim te ipsum.
PL 3, 1174A実に、お前は全世界の諸教会のうちに、いかに多くの争いと不和を引き起こしたことか。これほど多くの群れからお前自身を切り離したとき、お前はいかに大きな罪を自分の身に積み重ねたことか。お前は自分自身を切り捨てたのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.24.4
Noli te fallere; siquidem ille est vere schismaticus qui se a communione ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit: dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti.
PL 3, 1174A自らを欺くな。教会の一致の交わりから自らを背教者とした者こそ、真に離教者なのだから。お前は、皆をお前から遠ざけることができると思っているうちに、お前ひとりが皆から遠ざかってしまったのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.24.5
Nec te informare ad regulam veritatis et pacis vel Apostoli praecepta potuerunt monentis et dicentis: Obsecro ergo vos ego vinctus in Domino, digne ambulare vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate sensus et lenitate, cum patientia sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis; unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.
PL 3, 1174A真理と和解の規範へとお前を教化することは、使徒の戒めをもってしてもできなかった。使徒はこう戒めて言っている。「主にあって捕らわれの身である私は、それゆえ汝らに願う。召されたその召しにふさわしく歩み、心のあらゆる謙虚さと柔和さをもって、忍耐しつつ愛のうちに互いを耐え忍び、和解の絆によって霊の一致を保つことに努めよ。体は一つ、霊は一つである。汝らが召しの一つの希望へと召されたように。」
Epistolae de baptismate haereticorum 6.24.6
Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Eph. IV, 1-6) .
PL 3, 1174B「主は一つ、信仰は一つ、洗礼は一つ、そしてすべての者の神にして父は一つである。この方はすべてのものの上にあり、すべてのものを通して働き、我々すべてのもののうちにおられる。」(エフェソ4:1-6)