Epistolae de baptismate haereticorum 6.23.1
Ubi ergo erit quod scriptum est: Ab aqua aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis (Prov. IX, 19, juxt. LXX) , si relicto Ecclesiae fonte signato, alienam aquam pro tua suscipis et profanis fontibus Ecclesiam polluis?
PL 3, 1172Bそれゆえ、「他人の水から身を遠ざけよ、他人の泉から飲むなかれ」(箴言9:19、七十人訳による)と書かれていることは、教会の証印を刻まれた泉を捨て置き、他人の水を自分のものとして受け入れ、俗なる泉で教会を汚しているのなら、いったいどこに成り立つというのか。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.23.2
Quando enim baptismo haereticorum communicas, quid aliud quam de voragine et coeno illorum bibis, et ipse Ecclesiae sanctificatione purgatus, alienarum sordium contactibus inquinaris?
PL 3, 1173A異端者たちの洗礼に与っているとき、お前は彼らの渦と泥から飲んでいるだけではないか。教会の聖化によって清められていながら、他人の汚れに触れて自らを穢しているのではないか。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.23.3
Nec metuis judicium Dei haereticis testimonium contra Ecclesiam perhibens, cum scriptum sit: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5) .
PL 3, 1173A異端者たちに味方して教会に不利な証言を与えながら、お前は神の裁きを恐れていない。「偽りの証人は罰を免れない」(箴言19:5)と書かれているというのに。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.23.4
Quin immo, tu haereticis omnibus pejor es: nam, cum inde multi, cognito errore suo, ad te veniant ut Ecclesiae verum lumen accipiant, tu venientium errores adjuvas, et, obscurato lumine ecclesiasticae veritatis, tenebras haereticae noctis accumulas.
PL 3, 1173Aいや、お前はあらゆる異端者よりも悪い。彼らのうち多くの者は、自分の誤りに気づいて教会の真の光を受けようとお前のもとへ来るのに、お前は来る者たちの誤りに手を貸し、教会の真理の光を曇らせて、異端の夜の闇を積み重ねているのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.23.5
Cumque se illi in peccatis esse et nihil gratiae habere se, ac propterea ad Ecclesiam venire fateantur, tu eis remissionem peccatorum subtrahis, quae in baptismo datur, dum dicis eos jam baptizatos et extra Ecclesiam Ecclesiae gratiam consecutos.
PL 3, 1173A彼らが自分は罪のうちにあって何の恩寵も持たないと告白し、それゆえに教会へ来ると言うのに、お前は、彼らがすでに洗礼を受けており、教会の外にいながら教会の恩寵を得たのだと言うことによって、洗礼において与えられる罪の赦しを彼らから奪い取っている。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.23.6
Nec intelligis animas eorum de manu tua exquiri cum judicii dies venerit, qui sitientibus Ecclesiae potum negasti, et volentibus vivere causa mortis fuisti. Et insuper indignaris.
PL 3, 1173B審判の日が来れば、彼らの魂がお前の手から求められることを、お前は分かっていない。渇いている者たちに教会の飲み物を拒み、生きることを望む者たちに対して死の原因となったのは、お前である。それなのに、お前はなおも憤っている。