Epistolae de baptismate haereticorum 4.1.1
Cyprianus Pompeio fratri salutem. Quamquam plene ea quae de haereticis baptizandis dicenda sunt complexi sumus in epistolis quarum ad te exempla transmisimus, frater charissime, tamen quia desiderasti in notitiam tuam perferri quid mihi ad litteras nostras Stephanus frater noster rescripserit, misi tibi rescripti ejus exemplum: quo lecto, magis ac magis ejus errorem denotabis, qui haereticorum causam contra Christianos et contra Ecclesiam Dei asserere conatur.
PL 3, 1127Aキプリアヌスより兄弟ポンペイユスに挨拶を送る。異端者に洗礼を授けることについて語られるべき事柄は、その写しをお前に送った書簡においてすでに余すところなく取り上げているが、最愛の兄弟よ、我々の兄弟ステファヌスが我々の書簡に対して何を返答したか、お前がそれを知ることを望んだので、彼の返答の写しをお前に送った。これを読めば、キリスト教徒とその神の教会に対して異端者の言い分を弁護しようと努める彼の誤りを、お前はますますはっきりと見て取るであろう。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.1.2
Nam inter caetera vel superba, vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria, quae imperite atque improvide scripsit, etiam illud adjunxit ut diceret: Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad vos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.
PL 3, 1128Bというのも、彼が無知に、かつ思慮なく書いたその他の事柄には、尊大なもの、本題に関わらないもの、自己矛盾したものがあったが、彼はさらにこう言い添えた。「そこで、いかなる異端からであれ諸君のもとに来る者があれば、伝承されたこと——すなわち悔い改めのために彼に按手することの他は、何も新たにしてはならない。異端者たち自身も、互いに相手方から自分たちのところへ来る者には、まさしく洗礼を授けず、ただ交わりを許すだけだからである」。