Epistolae de baptismate haereticorum 3.8.1
Nec hoc, frater charissime, sine Scripturae divinae auctoritate proponimus, ut dicamus certa lege ac propria ordinatione divinitus cuncta esse disposita, nec posse quemquam contra episcopos et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui juris et potestatis.
PL 3, 1114B最愛の兄弟よ、我々がこう述べるのは、神の聖典の権威に基づかずに言っているのではない——すなわち、定まった法と固有の定めとによって、万物が神により配置されており、司教たちに逆らって、自らの権利にも権力にも属さぬ何かを僭取することは、誰にも許されていない、と。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.8.2
Nam et Chore et Dathan et Abiron contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam usurpare conati sunt; nec tamen quod illicite ausi sunt impune fecerunt.
PL 3, 1114B実に、コレも、ダタンも、アビロンも、モーセと祭司アロンに逆らって、自ら犠牲を捧げる許しを僭取しようと企てた。しかし彼らは、不法に企てたことを、罰を受けずに行いはしなかった。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.8.3
Et filii Aaron, qui alienum ignem altari imposuerunt, in conspectu statim Domini indignantis extincti sunt.
PL 3, 1114Bそしてアロンの息子たちも、異なる火を祭壇に献げたために、憤る主の御前で直ちに滅ぼされた。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.8.4
Quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut divina censura ulciscatur et vindicet id haereticos contra Ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat Ecclesiae.
PL 3, 1114Cこの刑罰こそ、偽って異質な水を洗礼に持ち込む者たちを待ち受けている。神に由来する譴責の権能が報復し、異端者たちが教会にしか許されていないことを教会に逆らって行っているという事実を罰するためである。