キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola V, Caput VIII 第V書簡 第VIII章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1144A · 8 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 5.8.1

1

Quod vero eumdem quem et nos Deum Patrem, eumdem Filium Christum, eumdem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adjuvare tales potest.

PL 3, 1144A

しかし、彼らが我々と同じ神なる父、同じ子キリスト、同じ聖なる霊を知っていると言われることも、そのような者たちを助けることはできない。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.8.2

2

Nam et Chore et Dathan et Abiron cum sacerdote Aaron et Moyse eumdem Deum noverant, pari lege et religione viventes, unum et verum Deum, qui colendus atque invocandus fuerat, invocabant.

PL 3, 1144A

実に、コレもダタンもアビロンも、祭司アロンやモーセと同じ神を知っており、等しい律法と信仰のもとに生きて、礼拝され呼び求められるべき唯一の真の神を呼び求めていた。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.8.3

3

Tamen quia loci sui ministerium transgressi contra Aaron sacerdotem qui sacerdotium legitimum dignatione Dei atque ordinatione Domini perceperat, sacrificandi sibi licentiam vindicaverunt, divinitus percussi poenas statim pro illicitis conatibus pependerunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia irreligiose et illicite contra jus divinae dispositionis oblata.

PL 3, 1144A

しかし彼らは、自らの職分の務めを踏み越え、神の嘉するところと主の按立とによって正当な祭司職を受けていた祭司アロンに逆らって、自ら犠牲を捧げる許しを僭取したがゆえに、神の手によって撃たれ、その不法な企てに対しただちに罰を払った。そして、神の配剤の理に反して不敬虔かつ不法に捧げられた生贄は、有効なものとなることも益をもたらすこともできなかった。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.8.4

4

Thuribula quoque ipsa, in quibus incensum illicite fuerat oblatum, ne in usu de caetero essent sacerdotibus, sed potius indignationis et ultionis divinae memoriam corrigendis posteris exhiberent, jussu Domini conflata atque igne purgata in laminas ductiles producuntur et affiguntur altari, secundum quod loquitur Scriptura divina.

PL 3, 1144B

香が不法に捧げられたその香炉そのものも、以後祭司たちの用に供せられることのないように、むしろ後の世代を正すために神の憤りと報復との記憶を示すものとなるように、主の命によって鋳つぶされ、火で清められて、延ばされた薄板とされ、祭壇に取り付けられる——神の聖典が語るとおりに。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.8.5

5

Memoriale, inquit, filiis Israel ut non accedat quisquam alienigena qui non est ex semine Aaron imponere incensum ante Dominum, ut non sit sicut Chore.

PL 3, 1144B

『これはイスラエルの子らのための記念である。アロンの子孫でない他国の者は誰も、主の御前に香を焚くために近づいてはならない。コレのようにならないためである』と(聖書は)言う。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.8.6

6

Et tamen illi schisma non fecerant, nec foras egressi, contra Dei sacerdotes impudenter atque hostiliter rebellaverant, quod nunc hi Ecclesiam scindentes et contra pacem atque unitatem Christi rebelles cathedram sibi constituere et primatum assumere et baptizandi atque offerendi licentiam vindicare conatur.

PL 3, 1144B

しかし彼らは離教をなさず、外へ出て行きもせず、神の祭司たちに逆らって恥知らずにも敵対的にも反逆したのでもなかった。それに対し今、この者たちは教会を引き裂き、キリストの和解と一致とに逆らう反逆者でありながら、自らに座を立て、首位権を我がものとし、洗礼を授け捧げ物を献げる許しを我がものにしようと企てている〔底本は単数 conatur で主語 hi と数が合わない。複数の企てと解した〕。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.8.7

7

Quomodo perficere quae agunt aut impetrare aliquid illicitis conatibus Deo possunt qui contra Deum, quod eis non licet, moliuntur?

PL 3, 1144C

神に対して、許されていないことを企てる者たちが、どうして自分たちの行うことを成し遂げ、あるいは不法な企てによって神から何かを得ることができようか。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.8.8

8

Quare qui Novatiano sive caeteris ejusmodi schismaticis patrocinantur frustra contendunt baptizari et sanctificari illic aliquem salutari Baptismo posse ubi constet baptizantem baptizandi licentiam non habere.

PL 3, 1145A

それゆえ、ノウァティアヌスやその他この種の離教者たちを弁護する者たちが、洗礼を授ける者に洗礼を授ける許しがないことが明らかな所で、誰かが救いの洗礼によって洗礼を授けられ聖化されうると主張するのは、空しいことである。