Epistolae de baptismate haereticorum 4.6.1
Quale est autem asserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in Ecclesia nati? Baptisma enim esse in quo homo vetus moritur et novus nascitur manifestat et probat beatus Apostolus dicens: Servavit nos per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5) .
PL 3, 1132A教会の中に生まれなかった者たちが神の子でありうると主張し論じることは、いったいどのようなことか。洗礼とは、古い人が死んで新しい人が生まれるものであることを、幸いなる使徒は「我々を再生の洗いによって救われた」(テトス3:5)と述べて明らかにし証明している。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.6.2
Si autem in lavacro, id est in Baptismo, est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest, quae Christi sponsa non est?
PL 3, 1132Bしかし、洗い、すなわち洗礼において再生があるのだとすれば、キリストの花嫁ではない異端が、どうしてキリストを通して神に子らを生むことができようか。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.6.3
Ecclesia est enim sola quae Christo conjuncta et adunata spiritaliter filios generat, eodem Apostolo rursus dicente: Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae (Ephes. V, 25, 26) .
PL 3, 1132B教会のみがキリストに結ばれ、霊的に一つとなって子らを生むのであり、同じ使徒はさらにこう述べている。「キリストは教会を愛し、これを聖化するために御自身を教会のために引き渡し、水の洗いによってこれを清められた」(エフェソ5:25-26)。
Epistolae de baptismate haereticorum 4.6.4
Si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lavacro ejus sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit, nec purgari nec sanctificari lavacro ejus posse, filios Deo generare non posse.
PL 3, 1132Bしたがって、この愛される者にして花嫁こそ、ただ独りキリストによって聖化され、ただ独りその洗いによって清められる者であるとすれば、キリストの花嫁ではない異端が、その洗いによって清められることも聖化されることもできず、神に子らを生むこともできないことは明らかである。