キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput IV 第VI書簡 第IV章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1157B · 5 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 6.4.1

1

Nos vero ea, quae a vobis scripta sunt, quasi nostra propria suscepimus, nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandavimus.

PL 3, 1157B

さて我々は、諸君によって書かれたことどもを、あたかも我々自身のものであるかのように受け取った。そしてそれをおろそかに読み流すことなく、幾度も繰り返して記憶に刻みつけた。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.4.2

2

Neque obest utilitati salutari, aut eadem retexere ad confirmandam veritatem, aut et quaedam addere ad cumulandam probationem.

PL 3, 1157B

同じことを真理を確かめるために繰り返し語ることも、あるいは証明を積み重ねるために何かを付け加えることも、救いをもたらす益を妨げるものではない。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.4.3

3

Si quid autem a nobis additum fuerit, non sic additur quasi a vobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo divinus humanam naturam supergreditur, nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus Prophetarum, ut multiplex et divina sapientia per multos distribuatur.

PL 3, 1157B

もし我々によって何かが付け加えられるとしても、それは諸君によって何か足りないことが語られたからではなく、神の言葉が人間の本性を超えており、魂はその全体を完全に捉えることができないからである。それゆえにこそ、預言者の数はかくも多いのであり、多様にして神的な知恵が多くの者を通して分け与えられるのである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.4.4

4

Unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit revelatum (I Cor. XIV, 30) .

PL 3, 1158A

それゆえ、第一に預言をもって語る者に対しても、もし第二の者に啓示が下されたならば、沈黙するようにと命じられているのである(一コリント14:30)。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.4.5

5

Qua ex causa necessario apud nos fit ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conveniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut, si qua graviora sunt, communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post lavacrum salutare a diabolo vulneratis per poenitentiam medela quaeratur; non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intelligentiam delictorum suorum convertantur et Domino plenius satisfacere cogantur.

PL 3, 1158A

この理由から、我々のもとでは必然的に、毎年、長老たちと監督者たちである我々が一つに集まり、我々の配慮に委ねられていることどもを取り決める。もしより重大な事柄があれば、共同の協議によってそれらを導くためであり、また堕落した兄弟たち、すなわち救いの洗礼を受けた後に悪魔によって傷つけられた者たちについても、悔い改めによる癒しが求められるようにするためである。それは、彼らが我々から罪の赦しを得るからではなく、我々を通して自分の罪を悟るに至り、主に対してより十全に償いをなすよう強いられるためである。