キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput X 第VI書簡 第X章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1163B · 8 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 6.10.1

1

Volo autem vobis et de historia quae apud nos facta est exponere ad hoc ipsum pertinente. Ante viginti enim et duos fere annos, temporibus post Alexandrum imperatorem, multae istic conflictationes et pressurae acciderunt, vel in commune omnibus hominibus, vel privatim Christianis, terrae etiam motus plurimi et frequentes exstiterunt, ut et per Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quaedam etiam civitates, in profundum receptae, dirupti soli hiatu devorarentur, ut ex hoc persecutio quoque gravis adversum nos christiani nominis fieret, quae post longam retro aetatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo ad turbandum populum nostrum terribilior effecta est.

PL 3, 1163B

さて私は、まさにこの件にかかわる、我々のもとで起きたある出来事についても、諸君に語っておきたい。およそ二十二年ほど前、皇帝アレクサンデルの後の時代のことであるが、この地では、すべての人々に共通する、あるいはキリスト教徒に固有の、多くの騒乱と苦難が起こった。地震もまた、数多く頻繁に生じ、カッパドキアとポントゥスの全土にわたって多くのものを崩し、いくつかの都市などは深みに呑み込まれ、地面が裂けてできた裂け目に呑まれてしまった。そしてこのことから、キリスト教徒という名を負う我々に対する激しい迫害も生じたが、それは長らく続いた時代の平穏の後に、思いがけず、これまでにない災いから突如として起こったものであったため、我々の民をいっそう恐ろしく騒がせるものとなった。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.10.2

2

Serenianus tunc fuit in nostra provincia praeses, acerbus et dirus persecutor. In hac autem perturbatione constitutis fidelibus, et huc atque illuc persecutionis metu fugientibus, et patrias suas relinquentibus, atque in alias partes regionum transeuntibus (erat enim transeundi facultas, eo quod persecutio illa, non per totum mundum, sed localis fuisset), emersit istic subito quaedam mulier, quae in extasim constituta propheten se praeferret et quasi sancto Spiritu plena sic ageret.

PL 3, 1164A

当時、我々の属州にはセレニアヌスが総督としており、苛烈で残忍な迫害者であった。この混乱のうちに置かれた信徒たちが、迫害への恐れからあちこちへ逃げ惑い、故郷を捨てて他の地方へと移り住んでいた頃——というのも、その迫害は全世界にではなく、この地方に限られたものであったため、移り住む余地があったのである——、この地に突如としてある女が現れた。彼女は恍惚状態に陥って自らを預言者と称し、あたかも聖なる霊に満たされているかのように振る舞った。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.10.3

3

Ita autem principalium daemoniorum impetu ferebatur, ut per longum tempus sollicitaret et deciperet fraternitatem, admirabilia quaedam et portentosa perficiens, et facere se terram moveri polliceretur.

PL 3, 1164A

彼女は、有力な悪霊どもの激しい力に動かされていたので、長期にわたって兄弟たちを煽動し、欺き、驚くべき奇異な業をいくつも行い、自分が地を揺り動かすことができると約束するほどであった。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.10.4

4

Non quod daemoni tanta esset potestas ut terram movere aut elementum concutere vi sua valeret, sed quod nonnumquam Spiritus nequam, praesciens et intelligens terrae motum futurum, id se facturum esse simularet quod futurum videret.

PL 3, 1164A

これは、悪霊にそれほどの力があって、自らの力で地を動かし元素を震わせることができたからではない。そうではなく、邪悪な霊が、来たるべき地震をあらかじめ知り理解していて、自分に見えていた未来の出来事を、あたかも自分が引き起こすかのように見せかけることが時にあったからである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.10.5

5

Quibus mendaciis et jactationibus subegerat mentes singulorum ut sibi obedirent, et quocumque praeciperet et duceret sequerentur, faceret quoque mulierem illam cruda hyeme nudis pedibus per asperas nives ire nec vexari in aliquo aut laedi illa discursione, diceret etiam se in Judaeam et Hierosolymam festinare, fingens tamquam inde venisset.

PL 3, 1164B

こうした偽りと誇示とによって、その霊は一人一人の心を屈服させ、自分に従わせ、自分が命じ導くところへどこへでも従わせた。また、あの女に、厳しい冬に裸足で険しい雪道を歩ませながら、その道行きによって何ら苦しめられず傷つけられもしないようにさせ、さらには自分がユダヤとエルサレムへ急いでいるのだと言わせ、あたかもそこから来たかのように装わせた。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.10.6

6

Hic et unum de presbyteris Rusticum, item et alium diaconum fefellit, ut eidem mulieri commiscerentur; quod paulo post detectum est: Nam subito apparuit illi unus de exorcistis vir probatus et circa religiosam disciplinam bene semper conversatus, qui exhortatione quoque fratrum plurimorum, qui et ipsi fortes ac laudabiles in fide aderant, excitatus, erexit se contra illum spiritum nequam revincendum; qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat, venturum quemdam adversum et tentatorem infidelem.

PL 3, 1164B

この霊は、司祭の一人ルスティクスと、さらにもう一人の助祭とをも欺き、彼らをその女と交わらせた。だがこれはほどなくして露見した。というのも、彼女のもとに突然、確かな人物であり、信仰の規律において常に立派に身を処してきた一人の祓魔師が現れ、信仰において自らも強くまた称賛に値する多くの兄弟たちの勧めにも励まされて、その邪悪な霊を打ち破ろうと立ち向かったからである。その霊は、巧妙な欺瞞によって、これより少し前に、不信仰な、敵対し試みる者が一人やって来るであろうと、すでに予告していたのであった。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.10.7

7

Tamen ille exorcista, inspiratus, Dei gratia fortiter restitit, et esse illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur, ostendit.

PL 3, 1165A

それでもその祓魔師は、霊感を受け、神の恩寵によって力強く抵抗し、かつては聖なるものと思われていたあの霊が、実は最も邪悪な霊であることを明らかにした。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.10.8

8

Atque illa mulier quae prius per praestigias et fallacias daemonis multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter caetera quibus plurimos deceperat, etiam hoc frequenter ausa est, ut et invocatione non contemptibili sanctificare se panem et Eucharistiam facere simularet, et sacrificium Domino sine sacramento solitae praedicationis offerret, baptizaret quoque multos usitata et legitima verba interrogationis usurpans, ut nil discrepare ab ecclesiastica regula videretur.

PL 3, 1165A

そしてかの女は、以前から悪霊の幻惑と欺瞞によって、信徒たちを欺くための多くの企てをなしていたが、それによって多くの者を欺いたそのほかの事どものうちでも、しばしば次のようなことまであえて行った。すなわち、軽んじがたい呼び求めの言葉によって、自分がパンを聖なるものとし聖餐を行っているかのように装い、いつもの宣言の秘跡を欠いたまま主に生贄を捧げ、さらには教会の規範と何ら異なるところがないように見せかけるため、通例の正規の問答の言葉を僭用して、多くの者に洗礼まで授けたのである。