キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola V, Caput X 第V書簡 第X章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1145B · 4 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 5.10.1

1

Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt quibus supplicia divinitus irrogantur? Aut quomodo tales justificare et sanctificare baptizatos possunt qui hostes sacerdotum aliena et illicita et nullo sibi jure concessa usurpare conantur?

PL 3, 1145B

それゆえ、神により刑罰を科される者たちに、神に関わるいかなる功績がありえようか。あるいは、司教たちに敵対し、他人のものであり不法であり自らに何らの権利によっても許されていないものを僭取しようと企てる者たちが、どうして洗礼を受けた者たちを義とし聖なるものとすることができようか。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.10.2

2

Quos tamen ipsos non miramur pro sua pravitate contendere. Asserant enim necesse est singuli quique quod faciunt, nec volunt, victi facile succumbere, quamvis sciant id quod faciunt non licere.

PL 3, 1145C

しかし、彼ら自身が己の邪悪さを擁護して争うことに、我々は驚かない。おのおのが自らの行っていることを弁護するのは必然だからである。彼らは、自分たちの行うことが許されていないと知りながらも、打ち負かされて容易く屈服することを望まない。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.10.3

3

Illud mirandum est, immo indignandum potius et dolendum, Christianos antichristis assistere et praevaricatores fidei atque Ecclesiae proditores intus in ipsa Ecclesia contra Ecclesiam stare.

PL 3, 1146A

しかし驚くべきは、いやむしろ憤るべき、また嘆くべきは、キリスト教徒たちが反キリストたちに与し、信仰への背信者、教会の裏切り者たちが、教会そのものの内にありながら教会に逆らって立っていることである。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.10.4

4

Qui, quamquam pertinaces alias et indociles, vel hoc tamen confitentur quod universi sive haeretici sive schismatici non habeant Spiritum sanctum, et ideo baptizare quidem possunt, dare autem Spiritum sanctum non possunt, in hoc ipso a nobis tenentur ut ostendamus nec baptizare omnino eos posse qui non habeant Spiritum sanctum.

PL 3, 1146A

彼らは、他の点では頑迷で教えを受け入れない者たちでありながら、それでもこのことは告白している——異端者であれ離教者であれ、すべての者は聖なる霊を持たないのであり、それゆえ洗礼を授けることはできても、聖なる霊を与えることはできない、と。まさにこの一点において彼らは我々によって捕らえられる。すなわち、聖なる霊を持たない者は洗礼を授けることさえまったくできないということを、我々が示すためにである。