キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput II 第VI書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1155A · 5 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 6.2.1

1

Adunatio enim et pax et concordia, non solum hominibus fidelibus et cognoscentibus veritatem, sed et Angelis ipsis coelestibus voluptatem maximam praestat, quibus dicit sermo divinus esse gaudium in uno peccatore poenitentiam agente et ad unitatis vinculum revertente (Luc. XV) .

PL 3, 1155A

実に、一致と和解と協和は、信仰篤く真理を知る人間だけでなく、天の天使たち自身にも、この上ない喜びを与える。彼らのもとにこそ、一人の罪人が悔い改めをなし、一致の絆へと立ち帰るとき喜びがあると、神の言葉は告げている(ルカ15章)。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.2.2

2

Quod utique non diceretur de Angelis conversationem in coelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati, qui nostra adunatione laetantur; sicut e contrario utique contristantur, quando vident diversas quorumdam mentes et scissas voluntates, quasi non tantum unum et eumdem Deum simul invocent, sed separatis et divisis ab invicem nec confabulatio jam possit esse aut sermo communis.

PL 3, 1155B

このことは、天における交わりを持つ天使たちについて、もし彼らもまた我々と一つに結ばれていて、我々の一致を喜ぶのでなければ、決して言われなかったであろう。逆に、ある者たちの心が分かれ、意志が引き裂かれているのを見るとき、彼らは当然にも悲しむのである。あたかもそれらの者たちは、一なる同じ神をともに呼び求めることさえせず、それどころか互いに分離し分裂して、もはや語らいも共通の言葉もありえないかのように。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.2.3

3

Nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit ut fidei et sapientiae vestrae experimentum caperemus.

PL 3, 1156A

ただ、この点でこそ我々はステファヌスに恩義を返しうる。すなわち、彼の非情さによって、我々が諸君の信仰と知恵の証しを得るに至ったということである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.2.4

4

Sed non enim si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio gratia digna commisit.

PL 3, 1156A

しかし、我々がステファヌスのゆえにこの恩恵を受けたとしても、そのことで直ちにステファヌスが感謝に値することを行ったことにはならない。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.2.5

5

Neque enim et Judas perfidia sua et proditione, qua scelerate circa Salvatorem operatus est, dignus videri potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit ut per illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur.

PL 3, 1156A

ユダにしても、彼が救い主に対して悪辣に働いたその不実と裏切りのゆえに、まるで彼自身がかくも大きな善のもとを与えたかのように――彼を通して世界と諸国民の民が主の受難によって解放されたかのように――ふさわしい者と見なされることはできないのである。