キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola V, Caput II 第V書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1139A · 7 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 5.2.1

1

Quod autem Ecclesia una sit declarat in Cantico canticorum Spiritus sanctus ex persona Christi dicens: Una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae electa genitrici suae (Cant. VI, 9) ; de qua item denuo dicit: Hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae (Cant. IV, 12) .

PL 3, 1139A

教会が一つであることは、聖なる霊が雅歌の中で、キリストの人格において語り、こう言っていることに示されている。『わが鳩はただ一つ、わが全き者はただ一つである。彼女は、その母にとって選ばれた、ただ一人の子である』(雅歌6:9)。また同じ教会について、さらにこう言う。『閉ざされた園、それがわが妹、わが花嫁である。封じられた泉、命の水の井戸である』(雅歌4:12)。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.2.2

2

Si autem hortus conclusus est sponsa Christi, quae est Ecclesia, patere res clausa alienis et profanis non potest. Et si fons signatus est, neque bibere inde neque consignari potest cui foris posito accessus ad fontem non est.

PL 3, 1139B

さて、キリストの花嫁である教会が閉ざされた園であるなら、閉ざされたものが、よそ者や涜聖の者どもに開かれることはあり得ない。また、泉が封じられているなら、外に立たされていて泉への近づきを持たない者は、そこから飲むことも、証印を押されることもできない。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.2.3

3

Puteus quoque aquae vivae si unus est, idemque intus est, vivificari et sanctificari foris positus ex illa aqua non potest ex qua solis eis qui intus sunt usus omnis et potus concessus est.

PL 3, 1139B

命の水の井戸もまた、一つであり、しかも内にあるのだから、外に立たされている者は、内にいる者だけに使用と飲用のすべてが許されているその水によって、命を得ることも聖化されることもできない。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.2.4

4

Quod et Petrus ostendens unam Ecclesiam esse et solos eos qui in Ecclesia sint baptizari posse, posuit et dixit: In arca Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae factae sunt per aquam, quod et vos similiter salvos faciet baptisma (I Pet. III, 20, 21) , probans et contestans unam arcam Noe typum fuisse unius Ecclesiae.

PL 3, 1139B

このことをペトロもまた、教会が一つであり、教会にいる者だけが洗礼を受けうることを示して、こう述べている。『ノアの箱舟の中では、わずかな者、すなわち八つの魂が水によって救われた。それと同じように、洗礼は汝らをも救うのである』(一ペトロ3:20-21)。こうしてペトロは、ノアの一つの箱舟が一つの教会の予型であったことを証しし、立証している。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.2.5

5

Si potuit tunc in illo expiati purificati mundi baptismo salvus per aquam fieri qui in arca Noe non fuit, potest et nunc vivificari per baptisma qui in Ecclesia non est, cui soli baptisma concessum est.

PL 3, 1140A

もし、あの、清められ浄化された世界の洗礼において、ノアの箱舟の中にいなかった者が水によって救われることができたとするならば、洗礼がそこにのみ許されているその教会、その教会にいない者もまた、今、洗礼によって命を得ることができるであろう。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.2.6

6

Sed et Paulus apostolus hoc idem adhuc apertius et clarius manifestans ad Ephesios scribit et dicit: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae (Ephes. V, 25, 26) .

PL 3, 1140A

さらに、パウロ使徒もまた、これと同じことをいっそう明白かつ明瞭に示して、エフェソの人々に書き送り、こう言っている。『キリストは教会を愛し、これを聖化するために自らを引き渡し、水の洗いによってこれを清められた』(エフェソ5:25-26)。

Epistolae de baptismate haereticorum 5.2.7

7

Quod si una est Ecclesia, quae a Christo diligitur et lavacro ejus sola purgatur, quo modo qui in Ecclesia non est aut diligi a Christo aut ablui et purgari lavacro ejus potest?

PL 3, 1140A

教会が一つであり、キリストに愛され、その洗いによってひとり清められるのであるなら、教会にいない者が、どうしてキリストに愛されることも、その洗いによって洗い清められることもできるだろうか。