Epistolae de baptismate haereticorum 5.16.1
Hoc denique et rebus ipsis experimur, ut necessitate urgente in aegritudine baptizati et gratiam consecuti careant immundo spiritu quo antea movebantur, et laudabiles ac probabiles in Ecclesia vivant, plusque per dies singulos in augmentum coelestis gratiae per fidei incrementa proficiant.
PL 3, 1151B実に、我々はこのことを事実そのものによっても経験している。すなわち、必要に迫られて病の中で洗礼を受け、恩寵を得た者たちは、以前彼らを動かしていた汚れた霊から解き放たれ、教会の中で称賛に値し、認められるべき者として生き、日々、信仰の増し加わりによって天の恩寵の増進へと進んでゆくのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.16.2
Et contra saepe nonnulli de illis qui sani baptizantur, si postmodum peccare coeperint, spiritu immundo redeunte quatiuntur; ut manifestum sit diabolum in Baptismo fide credentis excludi, si fides postmodum defecerit, regredi.
PL 3, 1151Bこれに反して、健康なときに洗礼を受けた者たちのうちにも、もし後に罪を犯し始めるならば、汚れた霊が立ち返ってきて、しばしば揺さぶられる者たちがいる。こうして明らかになるのは、洗礼において信じる者の信仰によって悪魔は締め出されるが、もし後にその信仰が絶えれば、悪魔は立ち戻るということである。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.16.3
Nisi si justum quibusdam videtur ut illi qui extra Ecclesiam apud adversarios et antichristos profana aqua polluuntur baptizati judicentur, hi vero qui in Ecclesia baptizantur minus indulgentiae et gratiae divinae consecuti esse videantur, et tantus honor habeatur haereticis ut inde venientes non interrogentur utrumne loti sint an perfusi, utrumne clinici sint an peripatetici, apud nos autem de integra fidei veritate detrahatur, et Baptismo ecclesiastico majestas sua et sanctitas derogetur.
PL 3, 1151Cただし、ある人々には次のことが正当だと思われているのでなければであるが。すなわち――教会の外で、敵対者や反キリストどもの手により、俗なる水で汚された者たちは洗礼を受けたと判じられ、教会の中で洗礼を受けた者たちのほうが、かえって神の慈悲と恩寵とをより少なく得たと見なされる。そして異端者たちには、これほどの敬意が払われ、彼らのもとから来る者たちは、浸されたのか、それとも注がれただけなのか、病床の受洗者であったのか、それとも歩ける者であったのかを問われることさえないのに、我々のもとでは、完全な信仰の真理から差し引かれるものがあるとされ、教会の洗礼の威厳と聖性とが貶められる、ということが。