Epistolae de baptismate haereticorum 6.1.1
Firmilianus Cypriano fratri, in Domino salutem. Accepimus per Rogatianum charissimum nostrum diaconum a vobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime; et gratias propter hoc Domino maximas egimus quod contigerit ut qui corpore ab invicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes.
PL 3, 1152Aフィルミリアヌスより、兄弟キプリアヌスに、主にあって挨拶を送る。諸君が遣わした、我々の最愛なる助祭ロガティアヌスを通じて、最愛の兄弟よ、お前が我々に宛てて書いた書簡を受け取った。そしてこのことのために、我々は主に最大の感謝を献げた。すなわち、肉体においては互いに離れている我々が、あたかも一つの地域を占めているだけでなく、まさに同一の家にともに住んでいるかのように、霊においては一つに結ばれるということが起こったからである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.1.2
Quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est. Erit enim in novissimis, ait Propheta, diebus manifestus mons Domini et domus Dei super vertices montium (Isai. II) .
PL 3, 1155Aそしてこう言うのがふさわしい。霊的な神の家もまた一つだからである。実に、「終わりの日々には主の山と神の家が山々の頂の上に現れるであろう」と預言者は言う(イザヤ2章)。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.1.3
In quam convenientes cum jucunditate adunantur, secundum quod et in Psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies vitae (Ps. XXVI) . Unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam voluntatis charitatem inunum convenire. Ecce, inquit, quam bonum et voluptabile est ut habitent fratres in unum!
PL 3, 1155Aそこに集う者たちは喜びをもって一つに結ばれる。詩編において、生涯のすべての日々、神の家に住むことが主に願い求められているとおりである(詩編26編)。それゆえ他の箇所でも、聖徒たちのもとには一つに集うことへの意志の大いなる愛があることが示されている。「見よ、兄弟たちが一つに住むことは、いかに善く、いかに喜ばしいことか」と彼は言う。