キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput XV 第VI書簡 第XV章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1167C · 3 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 6.15.1

1

Sed nec illud praetereundum est a nobis quod a vobis necessario dictum est, quod Ecclesia, secundum Canticum canticorum, hortus sit conclusus et fons signatus, paradisus cum fructu pomorum (Cant. IV, 12, 13) .

PL 3, 1167C

しかし、諸君によって必要な事柄として述べられたあの点も、我々は見過ごすべきではない。すなわち、雅歌によれば、教会は閉ざされた園であり、封じられた泉であり、実り豊かな木々の楽園である、ということである(雅歌4:12-13)。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.15.2

2

Qui autem numquam in hunc hortum introierunt, neque paradisum a Deo creatore plantatum viderunt, quomodo de fonte qui intus inclusus est et divino sigillo signatus est, aquam vivam lavacri salutaris praebere alicui poterunt?

PL 3, 1168A

だが、この園に一度も入ったことがなく、創造主なる神が植えられた楽園を見たこともない者たちが、どうして内に閉じ込められ、神の証印によって封じられている泉から、救いをもたらす洗いの生ける水を、誰かに与えることができようか。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.15.3

3

Cum vero et arca Noe nihil aliud fuerit quam sacramentum Ecclesiae Christi, quae tunc, omnibus foris pereuntibus, eos solos servavit qui intra arcam fuerunt, manifeste instruimur ad Ecclesiae unitatem perspiciendam, quemadmodum et apostolus Petrus posuit dicens: Sic et vos similiter salvos faciet Baptisma (I Pet. III, 21) , ostendens quoniam, quomodo qui cum Noe in arca non fuerunt, non tantum purgati et salvati per aquam non sunt, sed statim diluvio illo perierunt, sic et nunc quicumque in Ecclesia cum Christo non sunt, foris peribunt, nisi ad unicum et salutare Ecclesiae lavacrum per poenitentiam convertantur.

PL 3, 1168A

ところで、ノアの箱舟がキリストの教会の秘義に他ならなかったのであり、その箱舟は当時、外にいた者たちがみな滅びる中で、箱舟の内にいた者たちだけを救ったのであるから、我々は明らかに、教会の一致を見極めるようにと教え示されているのである。使徒ペトロもまたこう述べている通りである。『そのように、洗礼も汝らを同じように救うのである』(一ペトロ3:21)。彼はこれによって、ノアと共に箱舟にいなかった者たちが、水によって浄められ救われることがなかっただけでなく、直ちにあの洪水によって滅びたのと同じように、今もまた、教会の中でキリストと共にいない者は誰であれ、外にあって滅びるであろうということを示しているのである。ただし、悔い改めによって教会の唯一にして救いをもたらす洗いへと立ち返るのでない限りは。