Epistolae de baptismate haereticorum 3.14.1
Quod enim quidam dicunt, quasi ad haereticorum suffragium pertineat quod dixerit apostolus Paulus, Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur (Philip. I, 18) ; invenimus hoc quoque ad eorum patrocinium qui haereticis suffragantur et plaudunt nihil posse proficere.
PL 3, 1118A実に、ある人々は、使徒パウロが「とはいえ、あらゆる仕方で、口実によってであれ真理によってであれ、キリストは告げ知らされる」(フィリピ1:18)と言ったことが、あたかも異端者たちへの支持に関わるかのように言う。しかし我々は、これもまた、異端者たちを支持し喝采する者たちの弁護には何ら益するところがないことを見出す。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.14.2
Neque enim de haereticis aut de eorum baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur.
PL 3, 1118Aパウロはその書簡の中で、異端者についても彼らの洗礼についても、この件に関わる何かを述べたと示されうるような仕方では語っていなかったからである。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.14.3
Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem de Dei timore servantibus.
PL 3, 1118A彼が語っていたのは、あるいは秩序を乱し教会の規律に反して歩む兄弟たちについて、あるいは神への畏れをもって福音の真理を守る兄弟たちについてであった。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.14.4
Et quosdam ex eis posuit verbum Domini constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia et dissensione versatos, quosdam servasse circa se benevolam charitatem, aliquos vero habuisse malevolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo sive in veritate sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret.
PL 3, 1118Bそして彼は、彼らのうちのある者たちは主の言葉を確固として恐れなく語ったとし、またある者たちは妬みと不和のうちにあったとし、またある者たちは自分に対して好意ある愛情を保っていたとし、他のある者たちは悪意ある不和を抱いていたとした。それでも彼自身はすべてを忍耐して耐え忍ぶとしたが、それは、真理によってであれ口実によってであれ、パウロが宣べ伝えていたキリストの名が多くの人々の知るところとなり、いまだ新しく未熟な言葉の種蒔きが、語る者たちの宣教によって広まっていくことを願ってのことであった。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.14.5
Porro aliud est eos qui intus Ecclesia sunt de nomine Christi loqui, aliud est eos qui foris sunt et contra Ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare.
PL 3, 1118Bしかも、教会の内にいる者たちがキリストの名について語ることと、教会の外にいて教会に逆らう者たちがキリストの名において洗礼を授けることとは、別のことである。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.14.6
Quare qui haereticis patrocinantur non id proferant quod Paulus de fratribus posuit, sed ostendant si haeretico aliquid concedendum putavit, aut si fidem et Baptisma eorum probavit, aut si perfidos et blasphemos remissionem peccatorum accipere extra Ecclesiam posse constituit.
PL 3, 1118Bそれゆえ、異端者たちを弁護する者たちは、パウロが兄弟たちについて述べたことを持ち出すのではなく、パウロが異端者に何かを許すべきだと考えたか、あるいは彼らの信仰と洗礼を是認したか、あるいは不信の者や冒瀆する者どもが教会の外で罪の赦しを受けることができると定めたか、それを示すべきである。