キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput XIV 第VI書簡 第XIV章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1167A · 6 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 6.14.1

1

Quod si Baptisma haereticorum habere potest regenerationem secundae nativitatis, non haeretici sed filii Dei computandi sunt qui apud illos baptizantur; secunda enim nativitas quae est in Baptismo filios Dei generat.

PL 3, 1167A

しかし、もし異端者たちの洗礼が第二の誕生という再生を持ちうるのであれば、彼らのもとで洗礼を受ける者たちは、異端者ではなく神の子と見なされるべきである。なぜなら、洗礼における第二の誕生こそが神の子らを生み出すからである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.14.2

2

Si autem sponsa Christi una est, quae est Ecclesia catholica, ipsa est quae sola generat Dei filios.

PL 3, 1167A

しかし、もしキリストの花嫁が唯一であり、それがカトリック教会であるとすれば、神の子らを生み出すのはこの教会だけである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.14.3

3

Neque enim multae sponsae Christi, cum dicat Apostolus: Despondi vos uni viro virginem castam assignare Christo (II Cor. XI, 2) ; et Audi filia et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui, quia desideravit rex speciem tuam (Psal. XLIV, 21) ; et, Veni, sponsa, de Libano, advenies et pertransibis a principio fidei (Cant. IV, 8) ; et Ingressus sum in hortum meum, soror mea, sponsa (Cant. V, 1) .

PL 3, 1167A

というのも、使徒がこう言っている以上、キリストの花嫁は複数ではありえないからである。『私は汝らを一人の夫に婚約させ、清い処女としてキリストに捧げようとした』(二コリント11:2)。また『娘よ、聞け、目を留めよ、耳を傾けよ。汝の民を忘れよ、王が汝の美しさを望まれたからである』(詩篇44:21)。また『来たれ、花嫁よ、レバノンから。汝は来たり、信仰の初めより通り過ぎるであろう〔advenies et pertransibis a principio fidei は意味の取りにくい句で、字義どおりに訳した〕』(雅歌4:8)。また『我が妹、我が花嫁よ、私は我が園に入った』(雅歌5:1)。

  • ミーニュは詩篇44章21節と刷るが、引用文はウルガタの同44篇11–12節である。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.14.4

4

Videmus unam personam ubique proponi, quia et sponsa est una. Non est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa est adultera et fornicaria; unde nec potest filios Dei parere: nisi si, secundum quod Stephano videtur, haeresis quidem parit et exponit, expositos autem Ecclesia suscipit, et quos non ipsa pepererit pro suis nutrit, cum filiorum alienorum mater esse non possit.

PL 3, 1167B

我々が見るのは、いたるところで唯一の人物が示されているということであり、それは花嫁もまた唯一だからである。しかし異端者たちの会堂は我々と一つではない。なぜなら、それは花嫁ではなく、姦淫の女、淫行の女だからである。それゆえ、神の子らを産むこともできない。ただし、ステファヌスに見えているところによれば、異端は子を産んで捨て、捨てられた子を教会が引き取り、自らが産まなかった子を自分の子として養う、というのでない限りは——他人の子の母であることなど、ありえないはずなのに。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.14.5

5

Et ideo Christus Dominus noster, unam esse manifestans sponsam suam et unitatis ejus sacramentum declarans ait: Qui non est mecum, adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit (Luc. XI, 23) .

PL 3, 1167B

それゆえ、我々の主キリストは、御自身の花嫁が唯一であることを明らかにし、その一致の秘義を示して、こう言われた。『私と共にいない者は、私に敵対する者である。私と共に集めない者は、散らす者である』(ルカ11:23)。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.14.6

6

Si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non sunt nobiscum, pro certo adversus Christum sunt haeretici. Et, si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum haeretici, sine dubio spargunt.

PL 3, 1167B

というのも、もしキリストが我々と共にいるのに、異端者たちが我々と共にいないのであれば、異端者たちは確かにキリストに敵対しているからである。そして、もし我々がキリストと共に集めているのに、異端者たちが我々と共に集めないのであれば、彼らは疑いなく散らしているのである。