キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput XVI 第VI書簡 第XVI章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1168B · 4 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 6.16.1

1

Qualis vero error sit et quanta sit caecitas ejus qui remissionem peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse, nec permanet in fundamento unius Ecclesiae, quae semel a Christo supra petram solidata est, hinc intelligi potest quod soli Petro Christus dixerit: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI, 19) ; et iterum in Evangelio quando in solos Apostolos insufflavit Christus dicens: Accipite Spiritum sanctum.

PL 3, 1168B

罪の赦しが異端者たちの会堂において与えられうると言い、キリストによって一度岩の上に据えられた唯一の教会という基礎の上に留まらない者、その者の誤りがいかなるものであり、その盲目さがいかに大きいものであるかは、次のことから理解することができる。すなわち、キリストがペトロにのみこう言われたことである。『汝が地上で繋ぐものは天においても繋がれ、汝が地上で解くものは天においても解かれるであろう』(マタイ16:19)。また再び、福音書において、キリストが使徒たちにのみ息を吹きかけて、こう言われたときのことである。『聖なる霊を受けよ』。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.16.2

2

Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; et si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23) .

PL 3, 1168B

『汝らが誰かの罪を赦すならば、その罪は赦される。汝らが誰かの罪を留めるならば、その罪は留められる』(ヨハネ20:22-23)。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.16.3

3

Potestas ergo peccatorum remittendorum Apostolis data est et Ecclesiis quas illi a Christo missi constituerunt, et episcopis qui eis ordinatione vicaria successerunt.

PL 3, 1168C

したがって、罪を赦す権力は、使徒たちに与えられ、キリストから遣わされた彼らが立てた諸教会に与えられ、そして彼らの後を継ぐ按立によってその地位を継承した司教たちに与えられたのである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.16.4

4

Hostes autem unius catholicae Ecclesiae, in qua nos sumus, et adversarii nostri, qui Apostolis successimus, sacerdotia sibi illicita contra nos vindicantes et altaria profana ponentes, quid aliud sunt quam Chore et Dathan et Abiron, pari scelere sacrilegi, et easdem quas et illi poenas daturi cum his qui sibi consentiunt, secundum quod etiam tunc illorum participes et fautores pari cum eis morte perierunt.

PL 3, 1168C

しかし、我々がその内にある唯一の公同の教会の敵であり、使徒たちの後を継いだ我々に敵対する者たちは、自分たちには許されていない司教職を我々に対して主張し、俗なる祭壇を築く者たちであって、コレ、ダタン、アビロンと同じ罪による冒瀆者である以外の何であろうか。そして彼らは、自分たちに同調する者たちと共に、あの者たちが受けたのと同じ罰を受けることになるであろう——かつて、あの者たちの仲間や支持者たちも、あの者たちと同じ死によって滅びたのと同様に。