Epistolae de baptismate haereticorum 5.4.1
Foris enim non esse Ecclesiam nec scindi adversum se aut dividi posse, sed inseparabilis atque individuae domus unitatem tenere manifestat Scripturae divinae fides, cum de sacramento Paschae et Agni, qui agnus Christum designabat, scriptum sit: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras (Exo. XII, 46) .
PL 3, 1141A教会は外にはなく、それ自体に逆らって裂かれることも分かたれることもありえず、分割されえぬ単一の家の一致を保つということを、神の聖典の信頼性が示している。過越と小羊——この小羊はキリストを表していた——の秘義について、こう書かれているとおりである。『それは一つの家の中で食べられる。その肉を家の外へ持ち出してはならない』(出エジプト記12:46)。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.4.2
Quod item circa Raab, quae ipsa quoque typum portabat Ecclesiae, expressum videmus? cui mandatur et dicitur: Patrem tuum et matrem tuam et fratres tuos et totam domum patris tui colliges ad te ipsam in domum tuam, et omnis qui exierit ostium domus tuae foras reus sibi erit (Josue. II, 18) .
PL 3, 1141A同じことがラハブについても示されているのを、我々は見るのではないか。彼女もまた教会の型を担っていた。彼女にはこう命じられ、こう告げられている。『汝の父、汝の母、汝の兄弟たち、そして汝の父の家全体を、汝自身のもとに、汝の家の中へ集めよ。汝の家の戸口から外へ出る者は誰であれ、自分自身に対して責めを負う者となるであろう』(ヨシュア記2:18)。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.4.3
Quo sacramento declaratur in unam domum solam, id est, in Ecclesiam victuros, et ab interitu mundi evasuros colligi oportere, quisquis autem de collectis foras exierit, id est, si quis, quamvis in Ecclesia gratiam consecutus, recesserit et ab Ecclesia exierit, reum sibi futurum, id est, ipsum sibi quod pereat imputaturum.
PL 3, 1141Aこの秘義によって明らかにされているのは、次のことである。生きながらえ、世の滅びを免れようとする者は、ただ一つの家、すなわち教会の中にのみ集められねばならない。そして、集められた者のうち外へ出た者、すなわち、たとえ教会の中で恩寵を得ていたとしても、そこから退き教会から出て行った者は誰であれ、自分自身に対して責めを負う者となる、すなわち、自分が滅びることを自ら招いたことになるのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.4.4
Quod apostolus Paulus explanat docens et praecipiens haereticum vitandum esse ut perversum et peccatorem et a semetipso damnatum (Tit. III, 10) .
PL 3, 1141Bこのことを使徒パウロは説き明かしており、異端者は堕落した者、罪人、そして自分自身によって断罪された者として避けられるべきであると教え、命じている(テトス3:10)。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.4.5
Hic enim reus sibi erit qui non ab episcopo ejectus, sed sponte de Ecclesia profugus, haeretica praesumptione a semetipso damnatus.
PL 3, 1141Bというのも、司教によって追放されたのではなく、自ら進んで教会から逃げ出し、異端の思い込みのゆえに自分自身によって断罪された者は、自らに対して責めを負う者となるからである。