Epistolae de baptismate haereticorum 6.22.1
Nos etiam illos quos hi qui prius in Ecclesia catholica episcopi fuerant, et postmodum sibi potestatem clericae ordinationis assumentes baptizaverunt, pro non baptizatis habendos judicavimus.
PL 3, 1172A我々はまた、かつて公同の教会において司教であった者たちが、その後みずから聖職叙任の権能を僭取して洗礼を授けた者たちについても、洗礼を受けていない者と見なすべきであると判断した。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.22.2
Et hoc apud nos observatur, ut quicumque ab illis tincti ad nos veniunt, tamquam alieni et nihil consecuti, unico et vero Ecclesiae catholicae Baptismo apud nos baptizentur et lavacri vitalis regenerationem consequantur.
PL 3, 1172Aそしてこのことが我々のもとでは守られている。すなわち、彼らによって浸された者たちが我々のもとに来るときは、あたかも無縁の者、何も得ていない者として扱い、公同の教会の唯一にして真の洗礼によって我々のもとで洗礼を授けられ、命をもたらす洗いによる再生を得るのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.22.3
Et tamen multum interest inter eum qui invitus et necessitate persecutionis coactus succubuit, et illum qui sacrilega voluntate audax contra Ecclesiam rebellat, vel in Patrem et Deum Christi et totius mundi conditorem impia voce blasphemat.
PL 3, 1172Aしかしそれでも、心ならずも迫害の強制に迫られて屈服した者と、瀆聖的な意志をもって大胆にも教会に反逆する者、あるいは父なる神——キリストの神にして全世界の創造主であられる方——に対して不敬な声で冒瀆する者との間には、大きな違いがある。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.22.4
Et non pudet Stephanum hoc asserere, ut per eos qui, cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse remissionem peccatorum dari, quasi possit esse in domo mortis lavacrum salutis!
PL 3, 1172Bしかもステファヌスは、これを言い張って恥じることがないのだ。すなわち、自分たち自身があらゆる罪のうちに置かれている者たちを通して、罪の赦しが与えられうる、と言うのである。まるで死の家のうちに救いの洗いがありうるかのように!