Epistolae de baptismate haereticorum 5.11.1
Nam cum in Baptismo unicuique peccata sua remittantur, probat et declarat in Evangelio suo Dominus per eos solos peccata posse dimitti qui habeant Spiritum sanctum.
PL 3, 1146A洗礼において各人の罪が赦されるのであるから、主はご自身の福音書の中で、罪を赦しうるのは聖なる霊を持つ者たちだけであることを証明し、宣言しておられる。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.11.2
Post resurrectionem enim discipulos suos mittens loquitur ad eos et dicit: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, insufflavit et ait illis: Accipite Spiritum sanctum.
PL 3, 1146B実に、復活の後、弟子たちを遣わすにあたって、主は彼らに語ってこう言われた。「父が私を遣わされたように、私も汝らを遣わす」。こう言ってから、主は息を吹きかけ、彼らに言われた。「聖なる霊を受けよ」。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.11.3
Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus tenueritis, tenebuntur (Joan., XX) . Quo in loco ostendit eum solum posse baptizare et remissionem peccatorum dare qui habeat Spiritum sanctum.
PL 3, 1146B「汝らが誰の罪を赦すなら、その罪は赦される。誰の罪をとどめるなら、それはとどめられる」(ヨハネ20)。この箇所で主は、洗礼を授け、罪の赦しを与えることができるのは、聖なる霊を持つ者だけであることを示しておられる。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.11.4
Denique ipsum Christum Dominum nostrum baptizaturus Joannes accepit ante Spiritum sanctum cum adhuc esset in utero matris constitutus (Luc. I) , ut certum esset atque manifestum baptizare non posse nisi eos qui habeant Spiritum Sanctum.
PL 3, 1146B実に、我々の主キリストご自身に洗礼を授けようとしたヨハネは、いまだ母の胎内にあったときにすでに聖なる霊を受けていた(ルカ1)。聖なる霊を持つ者でなければ洗礼を授けることができないということが、確かで明白であるためである。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.11.5
Itaque qui haereticis sive schismaticis patrociniantur, respondeant nobis an habeant Spiritum sanctum, an non habeant.
PL 3, 1146Bそれゆえ、異端者あるいは離教者を弁護する者たちは、彼らが聖なる霊を持っているのか、持っていないのか、我々に答えるがよい。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.11.6
Si habent, cur illic baptizatis, quando ad nos veniunt, manus imponitur ad accipiendum Spiritum sanctum, cum jam utique illic acceptus sit ubi si fuit dari potuit?
PL 3, 1146Bもし持っているとすれば、なぜそちらで洗礼を受けた者たちが我々のもとに来るとき、聖なる霊を受けるための按手が施されるのか。霊がそこに現にあったのなら与えられえたはずのその場所で、彼らはすでに確かにそれを受けていたことになるではないか。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.11.7
Si autem foris tincti haeretici et schismatici non habent Spiritum sanctum, et ideo apud nos manus imponitur ut hic accipiatur quod illic nec est nec dari potest, manifestum est nec remissionem peccatorum dari per eos posse quos constet Spiritum sanctum non habere.
PL 3, 1146Cしかしもし、外部で洗礼を受けた異端者や離教者たちが聖なる霊を持っておらず、それゆえ我々のもとで、そこには無く、そこでは与えられることもできないものをここで受けるために按手が行われるのだとすれば、聖なる霊を持たないことが明らかな者たちを通しては、罪の赦しも与えられえないことは明白である。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.11.8
Et idcirco ut secundum divinam dispositionem atque evangelicam veritatem peccatorum remissionem consequi et sanctificari ac templa Dei fieri possint Ecclesiae Baptismo baptizandi sunt omnes omnino qui ab adversariis et antichristis ad Christi Ecclesiam veniunt.
PL 3, 1147Aそれゆえに、神の配剤と福音の真理とに従って、罪の赦しを得、聖化され、神の神殿となることができるように、敵対者たちや反キリストたちのもとからキリストの教会へと来る者は、すべて例外なく、教会の洗礼によって洗礼を授けられねばならない。