キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola II, Caput I 第II書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1104A · 7 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 2.1.1

1

Cyprianus Quinto fratri salutem. --Retulit ad me, frater charissime, Lucianus compresbyter noster, te desiderasse ut significaremus tibi quid sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur.

PL 3, 1104A

キプリアヌスより兄弟クイントゥスへ、挨拶を送る。——最愛の兄弟よ、我々の同僚司祭ルキアヌスが私に伝えたところでは、異端者や離教者のもとで洗礼を受けたと見える者たちについて我々がどう考えているかを知らせてほしいと、お前が望んでいるとのことである。

Epistolae de baptismate haereticorum 2.1.2

2

De qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi cum compresbyteris qui aderant censuerimus, ut scires, ejusdem epistolae exemplum tibi misi.

PL 3, 1104A

この件について、先だっての教会会議で、多くの同僚司教たちが列席していた司祭たちとともにどのような決定を下したか、お前が知ることができるよう、私は同じ書簡の写しをお前に送った。

Epistolae de baptismate haereticorum 2.1.3

3

Nescio etenim qua praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris, ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse, quod unum scilicet in Ecclesia catholica est.

PL 3, 1104A

というのも、私には理解できないのだが、我々の同僚のうちのある者たちは、いかなる思い込みに駆られてか、異端者のもとで浸された者たちが我々のもとへ来たとき、彼らに洗礼を授けるべきではないと考えている。彼らが、洗礼は一つであり、その一つの洗礼はすなわちカトリック教会の内にあるものだ、と主張するからである。

Epistolae de baptismate haereticorum 2.1.4

4

Quae Ecclesia, si una est, esse baptisma extra Ecclesiam non potest: nam, cum duo baptismata esse non possint, si haeretici vere baptizant, ipsi habent baptisma; et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit, ut hostes et adversarii Christi habere videantur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem.

PL 3, 1104A

この教会が一つである以上、教会の外に洗礼があるはずはない。なぜなら、二つの洗礼はありえない以上、もし異端者が真に洗礼を授けるのであれば、洗礼は彼らのもとにあることになるからである。そして、この弁護を自らの権威によって彼らに与える者は、彼らに譲歩し、彼らに同意することになり、その結果、キリストの敵であり逆らう者である彼らが、人を洗い清め、浄め、聖化する権能を持つと見なされることになる。

Epistolae de baptismate haereticorum 2.1.5

5

Nos autem dicimus eos qui inde veniunt, non rebaptizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt illic aliquid ubi nihil est; sed veniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et veritas omnis est, quia et gratia et veritas una est.

PL 3, 1104C

しかし我々は言う。そこから来る者たちは、我々のもとで再び洗礼を授けられるのではなく、洗礼を授けられるのである、と。なぜなら、彼らはかの地で、何もない所で何かを受け取るわけではないからである。彼らは、恩寵と真理とがことごとくある此処で受け取るために、我々のもとへ来るのである。恩寵も真理も一つだからである。

Epistolae de baptismate haereticorum 2.1.6

6

Porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire; et, dum unius baptismi asseveratione baptizare venientes nolunt, sic, aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe, quod est gravius, haereticorum sordidam et profanam tinctionem, vero et unico et legitimo Ecclesiae catholicae baptismo praeponere et praeferre contendunt: non considerantes scriptum esse: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus (Eccles. XXXIV, 30) ?

PL 3, 1104C

ところが、我々の同僚のうちのある者たちは、我々に同意するよりも、異端者たちに栄誉を与える方を選んでいる。彼らは、洗礼は一つであるという主張のもとに、やって来る者たちに洗礼を授けようとしない。こうして彼らは、異端者のもとにも洗礼があると言うことによって、みずから二つの洗礼を作り出すか、あるいはさらに重大なことに、異端者たちの汚れた涜聖的な浸礼を、カトリック教会の真正で唯一にして正当な洗礼よりも上に置き、これを優先させようと主張しているのである。彼らは、こう書かれていることを考えていない——「死者によって洗われる者、その洗いに何の益があろうか」(集会の書34:30)。

Epistolae de baptismate haereticorum 2.1.7

7

Manifestum est autem eos qui non sunt in Ecclesia Christi, inter mortuos computari, nec posse ab eo vivificari alterum qui ipse non vivat; quando una sit Ecclesia, quae, vitae aeternae gratiam consecuta, et vivit in aeternum et vivificat Dei populum.

PL 3, 1105A

しかるに、キリストの教会の内にいない者たちが死者のうちに数えられることは明らかである。自ら生きていない者が、他の者を生かすことなどできはしない。教会はただ一つであり、この教会は永遠の生命の恩寵を得て、自らも永遠に生き、神の民を生かすのである。