Epistolae de baptismate haereticorum 6.3.1
Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt praetereantur; nedum audaciae et insolentiae ejus meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem moestitiam nobis inferamus.
PL 3, 1156Aしかし、ステファヌスによってなされたこれらのことは、さしあたり措いておこう。彼の厚かましさと尊大さを思い起こすことによって、彼が不正になしたことについて、これ以上長い悲しみを我々自身にもたらすことのないようにするためである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.3.2
De vobis autem cognoscentes quod secundum regulam veritatis et sapientiam Christi, hoc de quo nunc quaeritur disposueritis, cum magna laetitia exultavimus et Deo gratias egimus, quia invenimus in fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei et veritatis unanimitatem.
PL 3, 1156Bしかし、諸君については、真理の規範とキリストの知恵とに従って、今問われているこの事柄を諸君が取り決めたと知って、我々は大いなる喜びをもって歓喜し、神に感謝を献げた。かくも遠く離れて置かれた兄弟たちのうちに、信仰と真理における我々とのこれほどの一致を見出したからである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.3.3
Potens est enim gratia Dei copulare et conjungere charitatis atque unitatis vinculo etiam ea quae videntur longiore terrarum spatio esse divisa, secundum quod et olim intervallo temporum separatos ab Job et Noe, qui in primis fuerant, Ezechielem et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis vinculum virtus divina conjunxit, ut, quamvis temporibus longis discreti essent, eadem divina inspiratione sentirent.
PL 3, 1156B実に、神の恩寵は、たとえ広大な大地の隔たりによって分かたれているように見えるものであっても、愛と一致の絆によって結び合わせ、つなぎ合わせる力を持つ。かつて、最初の時代にあったヨブとノアとを、時代の後のエゼキエルおよびダニエルと、時の隔たりにもかかわらず、神の力が一致の絆へとつないだのと同じである。それゆえ、彼らは長い時代によって隔てられていたにもかかわらず、同じ神の霊感によって同じことを感じたのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.3.4
Quod et nunc in vobis animadvertimus, ut qui longissimis regionibus a nobis separati estis, sensu tamen et spiritu copulatos vos esse nobiscum probaretis. Quod totum hoc fit divina unitate.
PL 3, 1157Aそして今、我々はこのことを諸君のうちに見て取っている。すなわち、諸君は、我々からきわめて遠い地域によって隔てられているにもかかわらず、思いにおいても霊においても我々と結び合わされていることを示したのである。このことはすべて、神の一致によって起こるのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.3.5
Nam, cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, conjungit ubique et copulat suos vinculo unitatis.
PL 3, 1157Aなぜなら、我々のうちに住みたもう主は唯一にして同一の方であるゆえに、至るところでご自身の民を一致の絆によってつなぎ合わせ、結び合わせたもうからである。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.3.6
Unde in universam terram exivit sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu velociter currentes; sicut e contrario nihil prodest aliquos proximos et junctos sibi esse corporibus, si animo et mente dissideant, quando adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate diviserint: Ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te peribunt (Psal. LXXII, 27) .
PL 3, 1157Aそれゆえ、一致の霊によって速やかに走る、主から遣わされた者たちの声は、全地に響き渡った。これとは逆に、たとえ肉体において互いに近く結びついている者どもがいても、心と思いにおいて分かれ争っているならば、何の益もない。なぜなら、神の一致から自らを引き離した魂は、決して一つに結び合わされえないからである。実に「見よ、汝から遠ざかる者どもは滅びるであろう」と彼は言う(詩篇72:27)。
Epistolae de baptismate haereticorum 6.3.7
Sed tales judicium Domini pro merito suo subibunt, recedentes a verbis ejus qui Patrem pro unitate deprecatur et dicit: Pater, da ut, quomodo ego et tu unum sumus, sic et hi in nobis unum sint (Joan. XVII, 21) .
PL 3, 1157Bしかし、そのような者たちは、その値に応じて主の裁きを受けるであろう。彼らは、一致のために御父に嘆願してこう言われた方の言葉から離れ去るのである。『父よ、私と汝とが一つであるように、彼らもまた我々のうちにあって一つとなりますように』(ヨハネ17:21)。