キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola VI, Caput XVII 第VI書簡 第XVII章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1169A · 6 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 6.17.1

1

Atque ego in hac parte juste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt, multas alias petras inducat et ecclesiarum multarum nova aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit.

PL 3, 1169A

そしてこの点において、私はステファヌスのこれほど露わで明白な愚かさに、当然のことながら憤慨している。すなわち、自らの司教の座についてかくも誇り、教会の礎が据えられたペトロの継承を自分が保持していると主張する者でありながら、彼はそこに洗礼があると自らの権威によって擁護することで、他の多くの岩を持ち込み、多くの教会の新しい建物を打ち立てているのである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.17.2

2

Nam qui baptizantur complent sine dubio Ecclesiae numerum. Qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et Ecclesiam illic esse confirmat. Nec intelligit obfuscari a se et quodam modo aboleri christianae petrae veritatem qui sic prodit et deserit unitatem.

PL 3, 1169A

なぜなら、洗礼を授けられる者たちは疑いなく教会の員数を満たすからである。しかし彼らの洗礼を是認する者は、洗礼を受けた者たちがいることを根拠に、そこに教会もあると確証していることになる。このように一致を裏切り見捨てる者は、自分自身によってキリストの岩の真理が曇らされ、ある意味で消し去られていることに気づいていない。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.17.3

3

Judaeos tamen, quamvis ignorantia caecos et gravissimo facinore constrictos, zelum Dei Apostolus habere profitetur.

PL 3, 1169B

しかしユダヤ人については、無知によって目を眩まされ、この上なく重い犯罪に縛られているとはいえ、使徒は彼らが神への熱心を持っていると証言している。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.17.4

4

Stephanus, qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat, nullo adversus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et asseveret per baptismi sacramentum sordes veteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regenaratione coelesti filios Dei facere, ad aeternam vitam divini lavacri sanctificatione reparare.

PL 3, 1169B

ステファヌスは、継承によってペトロの座を自らが保持していると公言しながら、異端者に対して何の熱心にも駆り立てられず、彼らにわずかならぬ、いや最大の恩寵の力を認めている。その結果、彼は、洗礼の秘義によって彼らが古き人の汚れを洗い清め、死をもたらす古の罪を赦し、天上の再生によって神の子とし、神的な洗いの聖化によって永遠の生命へと回復させるのだ、と言い、また断言するのである。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.17.5

5

Qui sic magna et coelestia Ecclesiae munera haereticis concedit et tribuit, quid aliud agit quam communicat eis quibus tantum gratiae defendit ac vindicat.

PL 3, 1169B

このように教会の偉大な天上の賜物を異端者に与え授ける者は、これほど多くの恩寵を彼らのために擁護し主張しながら、その相手と交わりを結ぶ以外の何を行っているというのか。

Epistolae de baptismate haereticorum 6.17.6

6

Et frustra jam dubitat in caeteris quoque consentire eis et particeps esse, ut et simul cum eis conveniat, et orationes pariter cum iisdem misceat, et altare ac sacrificium commune constituat.

PL 3, 1169C

そして今や、他の点でも彼らに同意し彼らの仲間となること、彼らと共に集い、彼らと共に祈りを唱え合わせ、共通の祭壇と生贄を定めることを、ためらうのは無駄である。