キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola IV, Caput IX 第IV書簡 第IX章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1134A · 5 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 4.9.1

1

Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor, si tenor praevalet fidei, si custodimus Christi praecepta, si incorruptam atque inviolatam sponsae ejus sanctitatem tuemur, si haerent sensibus et cordibus nostris verba Domini dicentis: Putas cum venerit filius hominis, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 3) ? quia fideles Dei milites, qui Deo fide et religione sincera militamus, commissa nobis divinitus castra fideli virtute servemus.

PL 3, 1134A

しかし、最愛の兄弟よ、もし我々のうちに神への畏れがあり、信仰の筋道が力を保ち、我々がキリストの命令を守り、その花嫁の汚れなく犯されざる聖性を守り、「人の子が来るとき、地上に信仰を見出すであろうか」(ルカ18:3)と言われる主の御言葉が我々の感覚と心にとどまっているのならば――我々は、神に対して信仰と偽りなき信心とをもって軍務に就く、神の忠実な兵士なのであるから、神より我々に託された陣営を、忠実な力をもって守ろうではないか。

  • ミーニュはルカ18章3節と刷るが、引用文「人の子が来るとき、地上に信仰を見出すであろうか」は同章8節の文である。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.9.2

2

Nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat impedire debet quominus veritas praevaleat et vincat. Nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est.

PL 3, 1134B

ある人々のもとに忍び込んでいた慣習は、真理が勝りまさって打ち勝つことを妨げてはならない。なぜなら、真理を伴わない慣習は、誤りが古びたものにすぎないからである。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.9.3

3

Propter quod, relicto errore, sequamur veritatem, scientes quia et apud Esdram veritas vincit, sicut scriptum est: Veritas manet et invalescit in aeternum et vivit et obtinet in saecula saeculorum.

PL 3, 1134B

それゆえ、誤りを捨てて、我々は真理に従おうではないか。エズラのもとでも真理が勝つと知りつつ、こう書かれているとおりに――「真理はとこしえにとどまり、力を増し、生き、世々限りなく勝ち続ける。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.9.4

4

Nec est apud eam accipere personam nec differentias, sed quae sunt justa facit, nec est in judicio ejus iniquum, sed fortitudo, et regnum, et majestas, et potestas omnium saeculorum. Benedictus Dominus Deus veritatis (III Esdr. IV, 34-40) .

PL 3, 1134B

真理のもとには、人を分け隔てすることも差別することもなく、ただ正しいことを行うのみである。その裁きには不正がなく、力と、王権と、威厳と、あらゆる世々にわたる権力とがある。真理の神である主は祝福されている」(第三エズラ4:34-40)。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.9.5

5

Quam veritatem nobis Christus ostendens in Evangelio suo dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6) . Propter quod si in Christo sumus et Christum in nobis habemus, si manemus in veritate, et veritas in nobis manet, ea quae sunt vera et recta teneamus.

PL 3, 1134C

この真理を、キリストは御自身の福音において我々に示して、「私は真理である」(ヨハネ14:6)と言われる。それゆえ、もし我々がキリストのうちにあり、キリストを我々のうちに持っており、我々が真理のうちにとどまり、真理が我々のうちにとどまっているのならば、真であり正しいことどもを守ろうではないか。