Epistolae de baptismate haereticorum 3.13.1
Proinde frustra quidem qui ratione vincuntur consuetudinem nobis opponunt; quasi consuetudo major sit veritate, aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a sancto Spiritu revelatum.
PL 3, 1117Bしたがって、理によって論破された者たちが我々に慣習を対置するのは、まことに無駄なことである。あたかも慣習が真理にまさるかのように、あるいは霊的な事柄において、聖なる霊によってより良きものとして啓示されたことに従うべきでないかのように。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.13.2
Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit beatus apostolus Paulus: Qui primo, inquit, fui blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci (I Tim. II, 13) .
PL 3, 1117Bというのも、単純に誤る者は赦されることができるからである。祝された使徒パウロが自らについてこう言っているとおりである。「私は以前、冒瀆者、迫害者、不正を働く者であった。しかし、知らずに行ったがゆえに、憐れみを受けた」(一テモテ2:13)。
- ミーニュは一テモテ2章13節と刷るが、引用文は一テモテ1章13節にあたる。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.13.3
Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat perseverat prudens et sciens, sine venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur.
PL 3, 1117Cしかし、霊感と啓示が与えられたのちに、思慮も知識もありながら自らの誤っていたことに固執する者は、無知による赦しを得ることなく罪を犯す。彼は理によって打ち負かされていながら、ある種の思い込みと頑迷さに拠り頼んでいるのである。
Epistolae de baptismate haereticorum 3.13.4
Nec quisquam dicat, quod accepimus ab Apostolis hoc sequimur, quando Apostoli non nisi unam Ecclesiam tradiderunt et Baptisma unum, quod non nisi in eadem Ecclesia sit constitutum, et neminem inveniamus ab Apostolis, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse, ut videantur Apostoli baptisma haereticorum probasse.
PL 3, 1117C誰も、「我々は使徒たちから受け継いだことに従っているのだ」と言ってはならない。使徒たちが伝えたのはただ一つの教会と一つの洗礼のみであり、その洗礼はその同じ教会においてのみ立てられたものだからである。また、異端者のもとで洗礼を受けた者が、使徒たちによってその洗礼のままで受け入れられ、交わりに与ったという例を、我々は一人として見出さない。使徒たちが異端者の洗礼を是認したかのように見えることはないのである。