Epistolae de baptismate haereticorum 5.1.1
Cyprianus magno filio salutem. Pro tua religiosa diligentia consuluisti mediocritatem nostram, fili charissime, an inter caeteros haereticos, eos quoque qui a Novatiano veniunt post profanum ejus lavacrum baptizari et sanctificari in Ecclesia catholica, legitimo et vero et unico Ecclesiae Baptismo oporteat.
PL 3, 1137Aキプリアヌスより息子マグヌスへ、挨拶を送る。——最愛の息子よ、お前は信仰篤い配慮のゆえに、我々のごとき凡庸な者に尋ねた。ほかの異端者たちと同様に、ノウァティアヌスのもとから来た者たちもまた、彼の穢れた洗いを受けたのちに、カトリック教会において、教会の正当にして真実な唯一の洗礼によって、洗礼を授けられ聖化されるべきであるかどうかを。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.1.2
De qua re, quantum fidei nostrae capacitas et Scripturarum divinarum sanctitas ac veritas suggerit, dicimus omnes omnino haereticos et schismaticos nihil habere potestatis ac juris.
PL 3, 1138Aこの件について、我々の信仰の及ぶ限り、また神の聖典の聖性と真理が示す限りにおいて、我々は言う。異端者や離教者はすべて、いかなる権力も権利も持たない、と。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.1.3
Propter quod Novatianus nec debet, nec potest excipi quominus ipse quoque extra Ecclesiam consistens, et contra pacem ac dilectionem Christi faciens, inter adversarios et antichristos computetur.
PL 3, 1138Aそれゆえ、ノウァティアヌス自身もまた、教会の外に立ち、キリストの和解と愛とに逆らう行いをしている以上、敵対者・反キリストの一人として数えられることを免れることはできないし、免れるべきでもない。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.1.4
Neque enim Dominus noster Jesus Christus cum in Evangelio suo testaretur adversarios suos esse eos qui secum non essent, aliquam speciem haereseos designavit, sed omnes omnino qui secum non essent et secum non colligentes gregem suum spargerent adversarios suos esse ostendit dicens: Qui non est mecum, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23) .
PL 3, 1138Aというのも、我々の主イエス・キリストは、その福音書において、自分と共にいない者たちが自分の敵対者であると証しされたとき、いずれか特定の異端の種類を指し示されたのではなく、およそ自分と共にいない者、自分と共に群れを集めずしてこれを散らす者すべてが自分の敵対者であることを示して、こう言われたからである。『私と共にいない者は私に逆らう者であり、私と共に集めない者は散らす者である』(ルカ11:23)。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.1.5
Item beatus Joannes apostolus nec ipse ullam haeresim aut schisma discrevit, aut aliquos speciatim separes posuit, sed universos qui de Ecclesia exissent, quique contra Ecclesiam facerent, antichristos appellavit dicens: Audistis quia antichristus venit, nunc autem antichristi multi facti sunt.
PL 3, 1138B同様に、祝福されたヨハネ使徒もまた、いかなる異端や離教をも区別せず、特定の何かを個別に立てることもせず、教会から出て行った者、教会に逆らって行動する者のすべてを、反キリストと呼んで、こう言った。『汝らは反キリストが来ると聞いた。しかし今や、反キリストが多く現れている』。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.1.6
Unde cognoscimus quia novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joa. II, 18, 19) .
PL 3, 1138B『これによって、我々は今が終わりの時であることを知る。彼らは我々のもとから出て行ったが、我々のものではなかった。もし我々のものであったなら、彼らは我々と共にとどまっていたはずである』(一ヨハネ2:18-19)。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.1.7
Unde apparet adversarios Domini et antichristos omnes esse quos constet a charitate atque ab unitate Ecclesiae catholicae recessisse.
PL 3, 1138Bこれによって、カトリック教会の愛と一致から離れ去ったと知れる者は皆、主の敵対者であり反キリストであることが明らかとなる。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.1.8
Adhuc quoque Dominus in Evaugelio suo ponit et dicit: Si vero et Ecclesiam contempserit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus (Matth. XVIII, 17) .
PL 3, 1139Aさらにまた、主はその福音書の中でこうも述べておられる。『もし彼が教会をも軽んじるなら、彼をお前にとって異邦人か徴税人のようにせよ』(マタイ18:17)。
Epistolae de baptismate haereticorum 5.1.9
Si autem qui Ecclesiam contemnunt ethnici et publicani habentur, multo magis utique rebelles et hostes falsa altaria et illicita sacerdotia et sacrificia sacrilega et nomina adulterata fingentes inter ethnicos et publicanos necesse est computentur, quando minora peccantes et tantum Ecclesiae contemptores ethnici et publicani sententia Domini judicentur.
PL 3, 1139Aしかし、教会を軽んじる者たちが異邦人や徴税人とみなされるのであれば、偽りの祭壇、不法な司教職、瀆聖的な生贄、偽りの名を作り上げる反逆者や敵どもは、なおいっそう当然、異邦人や徴税人のうちに数えられねばならない。教会を軽んじただけの、より軽い罪を犯した者でさえ、主の判決によって異邦人や徴税人とされるのだから。