キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › Epistolae de baptismate haereticorum

Epistola IV, Caput VII 第IV書簡 第VII章

Cyprian of Carthage · Epistolae de baptismate haereticorum · PL 3, 1132B · 4 sectiones

Epistolae de baptismate haereticorum 4.7.1

1

Porro autem non per manus impositionem quis nascitur quando accipit Spiritum sanctum, sed in Ecclesiae baptismo, ut Spiritum sanctum jam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est (Gen. II) .

PL 3, 1132B

しかも、人は按手によって、聖なる霊を受けるときに生まれるのではなく、教会の洗礼において生まれるのであって、すでに生まれた者として聖なる霊を受けるのである。最初の人アダムにおいてそうであったとおりである(創世記2章)。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.7.2

2

Ante enim Deus eum plasmavit, et tunc insufflavit in faciem ejus flatum vitae. Nec enim potest accipi Spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat.

PL 3, 1132C

すなわち、神はまずアダムを形づくり、それから彼の顔に命の息を吹き込まれたのである。霊を受けるべき者がまず存在していなければ、霊を受けることはできないからである。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.7.3

3

Cum autem nativitas Christianorum in baptismo sit, Baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius Ecclesiae non est, ut habere quis possit Deum patrem ante Ecclesiam matrem?

PL 3, 1132C

ところで、キリスト教徒の誕生は洗礼にあるのであり、洗礼による出生と聖化とは、霊的に子を産み神に子らを生むことのできる、キリストのただ一人の花嫁のもとにのみあるのだから、教会の子ではない者は、いったいどこで、いかなる母から、誰の子として生まれたというのか。教会を母として持つより前に、いったい誰が神を父として持つことができようか。

Epistolae de baptismate haereticorum 4.7.4

4

Cum vero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, cur in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Apelletis, et caeterorum blasphemantium in Deum Patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Jesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in Patrem et in Dominum Deum Christum?

PL 3, 1132C

しかし、いかなる異端も、いかなる離教も断じて、外部にあって救いをもたらす洗礼の聖化を持つことなどできないというのに、我々の兄弟ステファヌスの頑迷さは、なぜこれほどまでにはなはだしくほとばしり出て、マルキオンの洗礼についても、ウァレンティヌスやアペレスの洗礼、その他神なる父を冒瀆する者たちの洗礼についてさえも、神に子らが生まれると主張し、父なる神と主なる神キリストとが冒瀆されているまさにその場所で、イエス・キリストの名による罪の赦しが与えられると言うのか。