Appendix: scripta Julio adscripta 3.1.1
Sententia nostra secundum apostolicam traditionem haec est: Patris et Filii et Spiritus sancti una est vera divinitas: una adoratio et glorificatio Filii ad Patrem in adoratione Spiritus sancti. Qui autem alteram inducit deitatem, anathema sit.
PL 8, 954C使徒の伝承に従う我々の意見はこうである。父と子と聖なる霊の神性は一つの真の神性であり、父と並ぶ子への一つの礼拝と栄光化が、聖なる霊の礼拝のうちにある。別の神性を持ち込む者は、アナテマであれ。
Appendix: scripta Julio adscripta 3.1.2
Item si quis confessionem ac laudem addiderit aliam ab iis vocibus, quibus Seraphim canentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus (Isai. VI, 3.) , divinam Trinitatem laudarunt, sicut Joannes et Paulus testantur: Joannes quidem (Joan. XII, 41) ubi Filii gloriam ac majestatem, quae seraphico hymno celebrata est, Prophetae visam esse dixit: Paulus vero ubi eamdem esse Spiritus sancti gloriam ac majestatem significat (Act. XXVIII, 25) , Spiritus sancti veras esse docens voces illas, quas protulit is qui visus atque glorificatus est.
PL 8, 959A同様に、セラフィムが「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、万軍の主なる神、その栄光は全地に満ちている」(イザヤ6:3)と歌って神的な三位一体を賛美した、その言葉とは別の告白や賛美を付け加える者があるならば――ヨハネとパウロが証言するとおり。ヨハネは(ヨハネ12:41)、セラフィムの賛歌で讃えられた子の栄光と威厳が預言者に見られたと語り、パウロは、それが聖なる霊の栄光と威厳と同じであると示して(使徒言行録28:25)、見られ栄光を帰された方が発したあの言葉は聖なる霊の真実の言葉であると教えている。
Appendix: scripta Julio adscripta 3.1.3
Quia Spiritus gloria, gloria est Filii, et Filii gloria item Patris gloria est: idcirco una Trinitatis substantia a conciliis per orbem terrae praedicatur.
PL 8, 959A霊の栄光は子の栄光であり、子の栄光は同じく父の栄光であるので、それゆえ三位一体の実体は一つであると、全地にわたる教会会議によって宣べ伝えられている。
Appendix: scripta Julio adscripta 3.1.4
Quicumque igitur a Dei unici substantia Filium separat et Spiritum, quasi ex voluntate sint quemadmodum et nos, ac non eadem e substantia, sed ad ejusdem substantiae similitudinem, anathema sit.
PL 8, 959Aそれゆえ、唯一の神の実体から子と霊を切り離し、あたかも彼らが我々と同じように意志に由来するのであって、同じ実体から成るのではなく、同じ実体の似像に従うにすぎないと言う者は、誰であれ、アナテマであれ。