作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Appendix: scripta Julio adscripta

Documentum XVIII 第XVIII項

Anonymous · Appendix: scripta Julio adscripta · PL 8, 969D · 14 sectiones

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.1

1

Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro expiatione delictorum Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur?

PL 8, 969D

あらゆる犯罪も罪も、神に捧げられた犠牲によって消し去られるというのに、犠牲の奉献そのものにおいて誤りが犯されるなら、そのうえ罪の贖いのために主に何が捧げられようか。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.2

2

Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos, contra divinos ordines et apostolicas institutiones lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare; alios quoque intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere; quosdam etiam expressum vinum in sacramento Domini calicis offerre; alios vero pannum lineum musto intinctum per totum annum reservare, et in tempore sacrificii partem ejus aqua lavare, et sic offerre; quod quam sit evangelicae et apostolicae doctrinae contrarium, et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probatur, a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt.

PL 8, 969D

実に我々は、分派的な野心にとらえられた者たちが、神の定めと使徒の制度に反して、神の犠牲において葡萄酒の代わりに乳を奉献していると聞いた。また別の者たちは、交わりの完成のために、浸した聖体を民衆に差し出し、ある者たちは、主の杯の秘跡において、絞り出した葡萄酒を捧げ、さらに別の者たちは、亜麻布を新酒に浸したものを一年じゅう保存し、犠牲の時にその一部を水で洗って、そのようにして捧げていると。これが福音と使徒の教えにいかに反し、教会の慣習にいかに背くものであるかは、秘跡の神秘そのものがそこから定められて発した、真理の源そのものから、難なく証明される。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.3

3

Cum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, nulli lac (al. non illis) , sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognoscimus dedisse.

PL 8, 970A

真理の師が、我々の救いのまことの犠牲を自らの弟子たちに委ねたとき、彼が誰にも(別本では「彼らに」)乳を与えたのではなく、この秘跡のもとでただパンと杯のみを与えたと、我々は知っている。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.4

4

Legitur enim in evangelica veritate: Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis (Matth. XXVI) .

PL 8, 970A

実に福音の真理には、「イエスはパンと杯を取り、祝福して、自分の弟子たちに与えた」(マタイ26)と読まれる。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.5

5

Cesset ergo lac sacrificando (al. in sacrificio) offerri. quia manifestum et evidens exemplum veritatis evangelicae illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non liceat.

PL 8, 970A

それゆえ、犠牲を捧げるにあたって(別本では犠牲において)乳が捧げられることは、やめられねばならない。パンと葡萄酒のほかに別のものを捧げてはならないという、福音の真理の明白で疑いようのない実例が輝き出たからである。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.6

6

Illud vero, quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum ex Evangelio testimonium receperunt, ubi apostolis corpus suum commendavit et sanguinem. Seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur.

PL 8, 970A

また、交わりの完成のために浸した聖体を民衆に手渡すことについても、彼らは、福音から持ち出された証言、すなわち主が使徒たちに自分の肉体と血を委ねた箇所の証言を受け入れなかった。実際、パンの委託と杯の委託とは別々に記されているからである。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.7

7

Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, exepto illo tantum discipulo, quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret.

PL 8, 970B

我々は、キリストが浸したパンを他の者たちに与えたとは読まない。ただあの弟子を除いては〔底本は exepto。excepto と読む〕そうである。師の浸した一口が、その弟子を裏切り者として示したのであって、この秘跡の制定を示すものではなかった。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.8

8

Nam quod de expresso botro, id est, de uvarum granis populis communicatur, valde est omnino confusum; sed, si necesse sit, botrus in calice comprimatur, et aqua misceatur: quia calix dominicus juxta canonum praecepta, vino et aqua permixtus debet offerri, quia videmus populum in aqua intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi.

PL 8, 970B

絞った葡萄の房、すなわち葡萄の粒から民衆に交わりが授けられることは、まったくの混乱である。むしろ、必要ならば、葡萄の房を杯の中で絞り、水を混ぜよ。主の杯は、規定の命令に従い、葡萄酒と水を混ぜ合わせて捧げられねばならないからである。我々は、水において民衆が意味され、葡萄酒においてキリストの血が示されると見る。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.9

9

Ergo cum in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credit copulatur et jungitur; quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut mixtio illa non possit separari.

PL 8, 970B

それゆえ、杯の中で葡萄酒に水が混ぜられるとき、民衆はキリストと一つにされ、信ずる者たちの民は、自らが信ずるその方に結び合わされ、つなぎ合わされる。水と葡萄酒のこの結合とつながりは、主の杯の中で、その混合が分けられえないほどに混ぜられる。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.10

10

Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis; si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo.

PL 8, 970C

実際、もし人が葡萄酒だけを捧げるなら、キリストの血は我々なしに存在し始め、水だけであるなら、民がキリストなしに存在し始める。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.11

11

Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini efficacia (al. efficientia) tantum designatur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod aqua significatur. Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque misceatur.

PL 8, 970C

それゆえ、葡萄の房だけが捧げられるとき、そこでは葡萄酒の効力(別本では作用)のみが示されており、水によって意味されている我々の救いの秘跡がなおざりにされる。主の杯は、両方が混ぜられなければ、水だけでも葡萄酒だけでもありえないからである。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.12

12

Et ideo, quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum manavit sententia, omnis deinceps talis error atque praesumptio cessare debet, ne perversorum et inordinata compago statum veritatis enervet.

PL 8, 970C

それゆえ、すでにこのことから先人たちの多くの様々な判断が流れ出た以上、今後このような誤りと思い込みはすべてやめられねばならない。邪な者たちの、また無秩序な結合〔perversorum et inordinata compago は et の位置が不自然で、本文が乱れているらしい。底本のまま訳した〕が、真理の状態を骨抜きにしないためである。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.13

13

Et ideo nulli deinceps erit licitum aliud in sacrificiis divinis offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum et calicem vino et aqua permixtum.

PL 8, 970D

それゆえ今後は、古い教会会議の判断に従い、パンと、葡萄酒と水を混ぜた杯のほかに、神の犠牲において別のものを捧げることは、誰にも許されない。

Appendix: scripta Julio adscripta 18.0.14

14

De caetero aliter quam praeceptum est faciens, tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima poenitentiae satisfactione correctus, ad gradus sui officium redeat quod amisit.

PL 8, 970D

今後、命じられたのと異なる仕方で行う者は、正当な悔悛の償いによって矯正され、失った自らの位階の務めに戻るまでのあいだ、犠牲を捧げることから離れるものとする。