作者不詳—

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Appendix: scripta Julio adscripta

Documentum XXII, Caput IV 第XXII項 第IV章

Anonymous · Appendix: scripta Julio adscripta · PL 8, 975B · 16 sectiones

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.1

1

Nos ergo, qui Domini discipuli et dici et esse volumus, portare crucem Christi, et compati fratribus debemus, et non persequi.

PL 8, 975B

それゆえ我々は、主の弟子と呼ばれ、またそうであることを望む者として、キリストの十字架を担い、兄弟たちとともに苦しまねばならず、迫害してはならない。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.2

2

Subtrahite (rogamus) actus cogitationesque a talibus nocumentis, si non vultis ipsam in vos suscipere ultionem: quoniam talionem meretur qui fratri foveam praeparat.

PL 8, 975B

諸君の行いと思いを、このような害悪から引き離せ(我々は願う)。その報復を自ら諸君の上に招きたくないのなら。兄弟のために穴を用意する者は、同害の報復に値するからである。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.3

3

Et nos scitote hunc (Africani P P. in. ep. ad Bonifacium) typhum deinceps non esse passuros, ut ea quae ad hanc specialiter sanctam pertinent sedem, sicut judicia episcoporum et majores Ecclesiae causae, ut paulo superius praelibatum est, vos patiamur nobis inconsultis invadere absque vestri status periculo.

PL 8, 975C

また、諸君は知れ、我々は今後、この思い上がり(Africani P P. in. ep. ad Bonifacium)を許さないことを。すなわち、この聖なる座にとりわけ属する事柄、たとえば司教たちの裁きや教会のより大きな訴訟を、先に少し述べたように、我々に諮ることなく、諸君が侵すのを、諸君の地位が危うくなることなしに我々が許すことはない。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.4

4

Sed si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare, aut propria pellere sede praesumpserit, sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio carere perpetim honore, eosque qui absque hujus sedis sunt ejecti sententia vel damnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus: quoniam et prius, a tempore scilicet apostolorum, haec huic sedi sanctae concessa sunt, et postea in memorata Nicaena synodo, propter pravorum hominum infestationes, atque haereticorum persecutiones, et insidiantium molimina fratrum, sunt concorditer ab omnibus corroborata, ut magis singuli provideant (al. praevideant) , ne talia audeant perpetrare, et caveant, si non propter Deum et amorem fratrum (al. fraternum) , tamen propter opprobrium hominum, ruborem suum atque canonicam ultionem, saltem haec timore et verecundia compressa, silentioque comprimantur, amputato scilicet totius (S. Leo, ep. 84) usurpationis excessu, quia nullus debet praesumere quae sibi non videntur esse concessa.

PL 8, 975C

しかし、もし誰かが、今日以後、この聖なる座の判断によらずに司教を断罪し、あるいはその固有の座から追い出すことを敢えてするなら、その者は取り返しのつかぬ形で断罪され、永久に自らの名誉を失うことを知るがよい。また諸君は、この座の判断によらずに追放され、あるいは断罪された者たちが、この聖なる座の権威によってかつての交わりを回復し、それぞれの座に復位されることを知れ。これらのことは、以前から、すなわち使徒たちの時代から、この聖なる座に与えられており、その後、前述のニカイアの教会会議で、邪な人々の攻撃と異端者たちの迫害、謀る兄弟たちの企てのゆえに、すべての者によって満場一致で確認されたのである。それは、個々の者が、こうしたことを敢えて行わぬよう、よりいっそう先を見て(別本では前もって見て)用心するためである。もし神と兄弟への愛(別本では兄弟の愛)のゆえにでないとしても、少なくとも人々の非難、自らの恥、規定に基づく報復のゆえに、せめてこれらが恐れと恥じらいによって抑えられ、沈黙のうちに抑えられるように。すなわち、あらゆる(S. Leo, ep. 84)越権の行き過ぎを断ち切って、である。自らに与えられていないと見えるものを、誰も敢えて我がものとしてはならないからである。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.5

5

Quam culpam nullo modo potuissetis incidere (S. Leo, ep. 4, cap 7) , si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis: et beati apostoli Petri sedes, quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistra rationis.

PL 8, 976A

もし諸君が、名誉の聖別を受けるまさにその所から、全き遵守の法をも受け取っていたなら、そして、諸君にとって司教の尊厳の母である祝福された使徒ペトロの座が、教会の道理の教師でもあったなら、諸君は決してこの過ちに陥りえなかったであろう(S. Leo, ep. 4, cap 7)。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.6

6

Unde sicut multum nos ea quae a vobis pie recteque sunt acta laetificant, ita nimium ea quae sunt perperam gesta contristant, quoniam necesse est post multarum talium experimenta causarum haec in posterum sollicitius prospici, et diligentius praecaveri, quatenus ea, quae sunt ab apostolis eorumque successoribus statuta, nulla desidia negligantur, nulla dissentione violentur, nulla concertatione turbentur.

PL 8, 976A

それゆえ、諸君が敬虔に正しく行ったことが我々を大いに喜ばせるのと同じく、誤って行われたことは我々をひどく悲しませる。このような多くの訴訟を経験した以上、今後これがより注意深く見通され、より入念に防がれる必要があるからである。それは、使徒たちとその後継者たちによって定められたことが、いかなる怠慢によっても無視されず、いかなる不和によっても侵されず、いかなる争いによっても乱されないためである。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.7

7

Nam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. (Rom. XII) Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit; et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum, quibus etsi dignitas communis non est, tamen ordo generalis est, quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret.

PL 8, 976B

実に、「我々は一つの肉体に多くの肢を持ち、しかしすべての肢が同じ働きを持つわけではない。そのように、我々は多くいて、キリストにあって一つの肉体であり、個々にはたがいに肢である」(ローマ12)。全肉体の結びつきは、一つの健やかさ、一つの美しさをつくる。そしてこの全肉体の結びつきは一致を求めるが、とりわけ司教たちの和合を要求する。彼らには尊厳は共通でなくとも、位階は全般的である。祝福された使徒たちのあいだにも、栄誉が等しいなかに、権力の一定の区別があり、選びはすべての者に等しかったにもかかわらず、一人にだけ、ほかの者たちにまさることが与えられたからである。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.8

8

De qua forma episcoporum quaedam orta est distinctio, et magna ordinatione provisum, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursum quidam in majoribus urbibus constituti sollicitudinem ejus susciperent ampliorem, per quos ad unam beati Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret.

PL 8, 976B

この範型から、司教たちのあいだにある種の区別が生じ、すべての者がすべてを我がものとしないよう、大いなる配慮によって備えられた。すなわち、それぞれの属州に一人ずつが置かれ、兄弟たちのあいだでその者の意見が第一とされること、また、さらにより大きな都市に置かれたある者たちが、そのより広い配慮〔ejus は各属州の第一の者とも教会とも取れる〕を引き受けること、そして彼らを通じて、普遍の教会の配慮が、祝福されたペトロのただ一つの座に流れ込み、何ものもその頭から離れることがないようにされた。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.9

9

Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit etiam ipse dependat. Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. Doctrinis variis et extraneis nolite abduci (Hebr. XIII) .

PL 8, 976C

それゆえ、自分が何人かの者の上に立てられていることを知る者は、誰かが自分の上に置かれることを不快に思ってはならない。むしろ、自らが求める服従を、自らもまた果たすべきである。誤るな、いとも愛する我が兄弟たちよ。「多様で異質な教えに、汝ら引き回されるな」(ヘブライ13)。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.10

10

En instituta apostolorum et apostolicorum virorum canonesque habetis (Dist. II, Nolite errare) , his fruimini, his circumdamini, his delectamini, his armamini, ut his freti, circumdati, delectati, armati, contra cuncta inimicorum jacula persistere valeatis.

PL 8, 976C

見よ、諸君は、使徒たちと使徒的な人々の制度と規定を持っている(Dist. II, Nolite errare)。これらを享受せよ、これらに囲まれよ、これらを喜べ、これらで武装せよ。そうしてこれらに拠り、囲まれ、喜び、武装して、敵たちのあらゆる投げ槍に対して持ちこたえられるようにせよ。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.11

11

Satis enim indignum (Gelasius, ep. 9, c. 10) est quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc regulam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere.

PL 8, 976D

実に、司教たち、あるいは後に続く位階の者たちの誰かが、祝福されたペトロの座が従い、かつ教えているのを自ら見ているこの規範を拒むことは、まったくもってふさわしくない(Gelasius, ep. 9, c. 10)。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.12

12

Multum enim convenit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quae inde auctoritatem habet, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum, dicente Scriptura: Ordinate in me charitatem (Cant. II) .

PL 8, 976D

教会全体の団体が、この遵守において互いに一致することは、大いにふさわしい。この遵守は、主が教会全体の首位を置いたその所から権威を得ているからである。聖書が言うとおりである。「私のうちに愛を整えよ」(雅歌2)。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.13

13

Et iterum: Omnia cum ordine fiant (I Cor. XIV) . Iterumque Psalmista praedicante: Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus ejus.

PL 8, 976D

また、「すべては秩序をもってなされよ」(一コリント14)。また詩篇作者も宣べ伝えて言う。「シオンを巡り、これを抱き囲め。その塔の上で語れ。」

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.14

14

Ponite corda vestra, in virtute ejus, ut enarretis in progenies alteras, quoniam hic est Deus, Dominus (al. Deus) noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula (Psalm. XLVII) .

PL 8, 977A

「汝らの心を、その力のうちに置け。他の世代に語り伝えるためである。この方は神、永遠に我々の主(別本では神)であり、自ら我々を世々にわたって治めるからである」(詩篇47)。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.15

15

Officii enim nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas (al. liberum) , quibus major cunctis christianae religionis zelus incumbit, nec per taciturnitatem aut favere aut consentire videamur fratrum nocumentis.

PL 8, 977A

我々の職務を顧みるとき、我々には見て見ぬふりをすることも、黙っている自由(別本では黙っていることは自由である)もない。キリスト教という宗教への熱意が、誰にもまして我々に課されているからである。沈黙によって、兄弟たちへの害を是認し、あるいは同意していると見られてはならない。

Appendix: scripta Julio adscripta 22.4.16

16

Data Kalendis Octobris, Feliciano et Maximiano (fort. Titianio) viris clarissimis consulibus (anno 337).

PL 8, 977A

十月朔日に発せられた。いとも高名な人物であるフェリキアヌスとマクシミアヌス(あるいはティティアニウスか)が執政官であった年(337年)。